라틴어 문장 검색

| Hinc involutus coccina gausapa lecticae impositus est praecedentibus phaleratis cursoribus quattuor et chiramaxio, in quo deliciae eius vehebantur, puer vetulus, lippus, domino Trimalchione deformior.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 28:5)
Notavi etiam in porticu gregem cursorum cum magistro se exercentem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 29:8)
E testibus quidam, sive iratus quod evocatus esset invitus, sive subornatus ab aliquo reorum, ut accusationem exarmaret, Norbanum Licinianum, legatum et inquisitorem, reum postulavit, tamquam in causa Castae - uxor haec Classici - praevaricaretur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 28:1)
Evocatus in consilium a Caesare nostro ad Centum Cellas - hoc loco nomen -, magnam cepi voluptatem.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 1:1)
vide ut mihi viaticum reddas, quod impendi data opera cursore dimisso.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 12 6:1)
Heus evocate huc Davum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 378)
sic discernet haec dicendi magister, quomodo palaestricus ille cursorem faciet aut pugilem aut luctatorem aliudve quid ex iis, quae sunt sacrorum certaminum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 135:3)
Ab iis centuriones, omnis lectos et evocatos, praeterea ex gregariis militibus optumum quemque armatum in primam aciem subducit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 59장4)
Itaque cursoris moratur pedes, sutoris aut fabri manus inpediet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 20:3)
Hic est enim Brutus, qui cum periturus mortis moras quaereret, ad exonerandum ventrem secessit et evocatus ad mortem iussusque praebere cervicem:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 12:5)
Quod raro cursoribus evenit, hieran fecimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 5:2)
O quam cuperem illi nunc occurrere aliquem ex his trossulis in via cursores et Numidas et multum ante se pulveris agentem !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 9:2)
Omnes iam sic peregrinantur, ut illos Numidarum praecurrat equitatus, ut agmen cursorum ;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 7:1)
cursores, quom intra exiguum spatium de uelocitate eorum iudicetur, id saepe in exercitationem decurrunt, quod semel decursuri sunt in certamine.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 4:7)
Cursor cretam prior contigit ;
(세네카, 행복론, Liber V 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION