라틴어 문장 검색

Cum properaret item sibi cum cane sumere litem, Huius in occursum canis euolat utpote rursum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:11)
Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israel; et domus regis, auscultate, quia vobis iudicium est; quoniam laqueus facti estis pro Maspha et rete expansum super Thabor.
(불가타 성경, 호세아서, 5장1)
Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum; quasi volucrem caeli detraham eos, corripiam eos secundum auditionem coetus eorum.
(불가타 성경, 호세아서, 7장12)
Expandentur rami eius; et erit quasi oliva gloria eius, et odor eius ut Libani.
(불가타 성경, 호세아서, 14장7)
Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi aurora expansa super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.
(불가타 성경, 요엘서, 2장2)
et expanderunt librum Legis, de quibus scrutabantur gentes similitudines simulacrorum suorum;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장48)
ex quibus duo Maccabaeum medium accipientes suisque armis protegentes incolumem conservabant, in adversarios autem tela et fulmina iaciebant, ex quo caecitate confusi evolaverunt repleti perturbatione.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장30)
Euolet aut mersas deducant pondera terras.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 12:1)
Ad quarum initium silvarum cum Caesar pervenisset castraque munire instituisset neque hostis interim visus esset, dispersis in opere nostris subito ex omnibus partibus silvae evolaverunt et in nostros impetum fecerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 28장3)
Illi subito ex omnibus partibus evolaverunt murumque celeriter compleverunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 27장3)
crebris propugnat iactibus ultro et longe sua membra tegit, tortumque per auras evolat excusso nativum missile tergo.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice11)
illae cum corpore lapsae intereunt, haec sola manet bustoque superstes evolat.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:131)
deinde clatris superpositis, vel grandi macula retibus contegitur, ne aut evolandi sit potestas domesticis avibus, aut aquilis vel accipitribus involandi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 1:4)
atque is, dum sufficit, persequitur evolantem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 9:5)
qui ubi evolandi vires adepti sunt, consortia dedignantur vetustiorum, multoque magis imperia:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION