라틴어 문장 검색

per humum evolvuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 39장 4:1)
Quarta aestas obtinendis quae percucurrerat insumpta;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 23장 1:1)
In euoluendis utriusque linguae auctoribus nihil aeque sectabatur, quam praecepta et exempla publice uel priuatim salubria, eaque ad uerbum excerpta aut ad domesticos aut ad exercituum prouinciarumque rectores aut ad urbis magistratus plerumque mittebat, prout quique monitione indigerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 89장 2:1)
Magistratus et maturius incohauit et paene iunctim percucurrit, quaesturam praeturam consulatum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 9장 3:1)
solusque omnium ex iis, qui pari lege damnati erant, restitutus in patriam amplissimos honores percucurrit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 3장 2:1)
Statura fuit iusta, capite praecaluo, oculis caeruleis, adunco naso, manibus pedibusque articulari morbo distortissimis, ut neque calceum perpeti neque libellos euoluere aut tenere omnino ualeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 21장 1:1)
Ceterum quamdiu intra muros fluit, nomen suum retinet, at cum extra munimenta se evolvit, maiore vi ac mole agentem undas Lycum appellant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 5:1)
Namque urbem a continenti quattuor stadiorum fretum dividit Africo maxime obiectum crebros ex alto fluctus in litus evolventi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 9:1)
Quippe cum Asiam ingenti velocitate percucurrisset, circa muros unius urbis haerebat tot maximarum rerum opportunitate dimissa.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 4:1)
Caeli quoque mira temperies, verno tepori maxime similis, omnes anni partes pari salubritate percurrit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 19:1)
quippe lymphati trepidare coeperunt omnium pectora occulto metu percurrente.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 16:2)
Ipsi amnes ex Armeniae montibus profluunt ac magno deinde aquarum divortio iter, quod coeperunt, percurrunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 15:1)
Araxes amnis per hos campos multorum aquas torrentium evolvit in Medum:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 8:1)
Eludant fidem licet, quibus forte temere humana negotia volvi agique persuasum est nexuve causarum latentium et multo ante destinatarum suum quemque ordinem inmutabili lege percurrere:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 11장 10:1)
tandemque velut ex alto sopore excitati occultas subiectasque ipsis valles rimantes, ignari, in qua parte petrae tanta vis hostium condita esset, fumum specu infra se ipsos evolutum notaverunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION