라틴어 문장 검색

28. Quod si pertinax animus poscit ulterius, nondum annuens veritati, verba Christi examinet etiam iam ligati;
(단테 알리기에리, Epistolae 34:1)
2 Et primo de siciliano examinemus ingenium:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 96:1)
4. Itaque si tuscanas examinemus loquelas, et pensemus qualiter viri prehonorati a propria diverterunt, non restat in dubio quin aliud sit vulgare quod querimus quam quod actingit populus Tuscanorum.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 123:1)
11. Et ideo confutetur illorum stultitia qui, arte scientiaque immunes, de solo ingenio confidentes, ad summa summe canenda prorumpunt;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 54:1)
male verum examinat omniscorruptus iudex.
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장4)
Nolo, frater carissime, examinato pondere delictorum minora arbitreris idolatriae crimina esse, quae diximus;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:1)
Sermo eius et omne convivium de scripturis aliquid proponere, libenter audire, respondere verecunde, recta suscipere, prava non acriter confutare, dispu- tantem contra se magis docere quam vincere et ingenuo pudore, qui ornabat aetatem, quid cuius esset, simpliciter confiteri;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:34)
Recepit Roma, quod amiserat, ac procax et maledica lingua gentilium oculorum testimonio confutata est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 9:2)
an hunc porro tactum sapor arguet oris, an confutabunt nares oculive revincent?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 17:10)
Tempus erat, quo Libra pares examinat horas, Non uno plus aequa die, noctique rependit Lux minor hibernae verni solatia damni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:4)
'fetis' non sic dixit quasi pariant, sed quasi stu- diose examinare parantibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1393)
"Itaque et nobis deus nec non potest subvenire nec despicit, cum sit et omnium rector et amator suorum, sed in adversis unumquemque explorat et examinat, ingenium singulorum periculis pensitat, usque ad extremam mortem voluntatem hominis sciscitatur, nihil sibi posse perire securus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:23)
Qua quidem in causa et benivolos obiurgatores placare et invidos vituperatores confutare possumus, ut alteros reprehendisse paeniteat, alteri didicisse se gaudeant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 5:3)
cuius opinionis levitas confutata a Cotta non desiderat orationem meam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 45:3)
haec enim nostra oratio multitudinis est auribus accommodanda, ad oblectandos animos, ad impellendos, ad ea probanda, quae non aurificis statera, sed populari quadam trutina examinantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 159:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION