라틴어 문장 검색

Vocabatur interim senatus votaque pro incolumitate principis consules et sacerdotes nuncupabant, cum iam exanimis vestibus et fomentis obtegeretur, dum quae res forent firmando Neronis imperio componuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 68장1)
nam post Iuliam Drusi filiam dolo Messalinae interfectam per quadraginta annos non cultu nisi lugubri, non animo nisi maesto egit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 32장6)
tum pavore exanimis et iam iamque adfore obtestans vindictae properam, sive servitia armaret vel militem accenderet, sive ad senatum et populum pervaderet, naufragium et vulnus et interfectos amicos obiciendo:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장2)
aspexeritne matrem exanimem Nero et formam corporis eius laudaverit, sunt qui tradiderint, sunt qui abnuant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 9장2)
ipse diversa simulatione maestus et quasi incolumitati suae infensus ac morti parentis inlacrimans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 10장5)
maesti manipuli ac vicem commilitonum miserantes ne lacrimis quidem temperare;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 16장5)
vidisse maestos civium vultus, audire secretas querimonias, quod tantum aditurus esset, cuius ne modicos quidem egressus tolerarent, sueti adversum fortuita aspectu principis refoveri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 36장4)
atque ipse maestus et magnae cogitationis manifestus erat, quamvis laetitiam vagis sermonibus simularet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 54장4)
sed domus corporibus exanimis, itinera funeribus complebantur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 13장4)
ne hominem bonis publicis maestum, et qui fora theatra templa pro solitudine haberet, qui minitaretur exilium suum, ambitionis pravae compotem facerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 28장8)
statuarque tumulo non maestus et atrox, sed hilaris et coronatus, et pro memoria mei nec consulat quisquam nec roget.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 13장 6:3)
adeo maesti et inculti illam ipsam, quam iactant, sanitatem non firmitate, sed ieiunio consequuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 23장 3:2)
plebs sordida et circo ac theatris sueta, simul deterrimi servorum, aut qui adesis bonis per dedecus Neronis alebantur, maesti et rumorum avidi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 4장6)
postera die velut capta urbe clausae domus, rarus per vias populus, maesta plebs;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 82장3)
maesta primum fama, dein profugi e proelio perditas res patefaciunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 46장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION