라틴어 문장 검색

' illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem, cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 24:8)
usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:19)
Crescere itemque dies licet et tabescere noctes, et minui luces, cum sumant augmina noctis, aut quia sol idem sub terras atque superne imparibus currens amfractibus aetheris oras partit et in partis non aequas dividit orbem, et quod ab alterutra detraxit parte, reponit eius in adversa tanto plus parte relatus, donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 26:1)
Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto fiant ut possint ictu discludere turris, disturbare domos, avellere tigna trabesque et monimenta virum commoliri atque ciere, exanimare homines, pecudes prosternere passim, cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint, expediam neque [te] in promissis plura morabor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 8:9)
praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis aut dissolvuntur solis super icta calore, mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni cera super calido tabescens multa liquescat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 17:7)
principio terram sol excoquit et facit are, at glaciem dissolvit et altis montibus altas extructas[que] nives radiis tabescere cogit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 31:2)
exanimis pueris super exanimata parentum corpora non numquam posses retroque videre matribus et patribus natos super edere vitam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:2)
exanimat enim et perimit animantes, cum pestem intemperie caloris inmittit,
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 9:3)
nec tantum corpora pressa Exanimat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:39)
comitumque suorum, Qui post terga ferit, trepidum laterique timentem Exanimat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:2)
Cumque peregisset miseri crudelia fata, Tabuit in calido volnere mucro tener.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XVIII2)
Nam tu dum metuis, ne quid post fata relinquas, Hausisti patrias luxuriosus opes, Bisque tuum deciens non toto tabuit anno:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXXII2)
Tabescas utinam, Sabelle belle!
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXIX4)
nam cum ambae virgines in templo deorum Lavini simul dormirent, ea quae minus casta erat fulmine exanimata alteram nihil sensisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1216)
nam ut supra diximus 'exanimatus' mortuus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6722)

SEARCH

MENU NAVIGATION