라틴어 문장 검색

superque ea, quae inflammata sunt, utendum est refrigerantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 85:7)
Siquidem interdum vel ex morbo primum inflammatur, deinde postea pondere abrumpitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 3:3)
sub quo et sanguis fere conquiescit, et adstringitur vesica, ideoque minus inflammatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 28:2)
quoque magis nimium pugnae inflammaret amorem, facta tui numerabat avi, quem litus adustae horrescit Libyae ratibusque impervia Thule:
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:14)
Dux Erebi quondam tumidas exarsit in iras proelia moturus superis, quod solus egeret conubiis sterilesque diu consumeret annos impatiens nescire torum nullasque mariti inlecebras nec dulce patris cognoscere nomen.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:13)
inflammata semel nescit mitescere virtus.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:133)
quod cautus ad omnes restiteris fraudes, ut te nec noxia furto littera nec pretio manus inflammata lateret?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:152)
exarsere animis unoque impetu perruptum hostem redigunt in aperta caeduntque:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장12)
ad quod exarsit adeo, ut rupta taciturnitate proclamaret se quoque in ea causa laturum sententiam palam et iuratum, quo ceteris eadem necessitas fieret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 74장7)
et saepe in propinqua degressus, aditis iuxta Tiberim hortis, saxa rursum et solitudinem maris repetiit pudore scelerum et libidinum quibus adeo indomitis exarserat ut more regio pubem ingenuam stupris pollueret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 1장3)
enimvero Tiberius foedissimis criminationibus exarsit, impudicitiam arguens et Asinium Gallum adulterum, eiusque morte ad taedium vitae compul- sam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 25장2)
nam in C. Silium, iuventutis Romanae pulcherrimum, ita exarserat ut Iuniam Silanam, nobilem feminam, matrimonio eius exturbaret vacuoque adultero poteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 12장3)
nec minore ambitu feminae exarserant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 1장2)
ac ne modica quidem studia plebis exarsere, quia redditi quamquam scaenae pantomimi certaminibus sacris prohibebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 21장10)
Sextilis principium incendii huius ortum, et quo Senones captam urbem inflammaverint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 41장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION