라틴어 문장 검색

Huic, praeter tabem, illud quoque nonnumquam accedere solet, ut per assiduas pustulas, aut ulcera, summa cutis exasperetur, vel aliquae corporis partes intumescant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 2:7)
cavendae destillationes, ne, si quid cura levarit, exasperent;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 9:4)
summa cutis inaequaliter crassa, tenuis, dura, mollisque, quasi squamis quibusdam exasperatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXV De Elephantia. 1:6)
vitandumque erit, ne vel luctando, vel currendo, vel alia ratione sanescentia ulcera exasperentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 17:4)
si in fauces, has exasperat, tussiculam movet;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 1:5)
id quod exasperatum est, spodium, hebenus, gummi, ovi album, lac, tragacanthum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIII Quae exasperata laevent. 1:1)
deinde, ubi cutis ipsa exasperata est, inducere lene medicamentum, quale lipara est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 89:7)
Sed dividi quoque curatio potest in ea, quae mediocriter exedentia reprimentiaque, primo et pusulas prohibeant, et summam pelliculam exasperent:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 30:5)
Alterum est subrubicundum, aut mixtum rubore atque pallore, exasperatumque per pusulas continuas, quarum nulla altera major est, sed plurimae perexiguae.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 20:4)
Super id, quod minus crebris foraminibus exasperatum est, recte imponitur et ficus arida, et lini semen in mulso coctum, et emplastra ac malagmata materiam educentia, aut quae proprie huc pertinentia supra posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 58:13)
Alterum, in quo per minimas pusulas cutis exasperatur, et rubet, leviterque roditur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 81:1)
in qua similiter quidem, sed magis cutis exasperatur exulceraturque, ac vehementius et roditur, et rubet, et interdum etiam pilos remittit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 81:6)
Quidam haec genera arearum scalpello exasperant:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IV De Areis. 3:1)
Nam quum fere sit humor aliquis, qui modo ipsum oculum, modo angulos, aut palpebras exasperat, sic, et si quid prodit humoris, extrahitur, et si quid juxta est, repellitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 69:3)
Cibus in hac quoque valetudine lenis esse debet, ne exasperet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, X De tonsillarum inflammatione. 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION