라틴어 문장 검색

et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et compaginatum crescit in augmentum Dei.
그는 자기의 머리이신 분께 단단히 붙어 있지 않습니다. 온몸은 이 머리로부터 관절과 인대를 통하여 영양을 공급받고 잘 연결되어, 하느님께서 원하시는 대로 자라는 것입니다. (불가타 성경, 콜로새 신자들에게 보낸 서간, 2장19)
Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam, Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam;
데마스는 현세를 사랑한 나머지 나를 버리고 테살로니카로 가고, 크레스켄스는 갈라티아로, 티토는 달마티아로 갔습니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 둘째 서간, 4장10)
sicut modo geniti infantes, rationale sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem,
갓난아이처럼 영적이고 순수한 젖을 갈망하십시오. 그러면 그것으로 자라나 구원을 얻을 것입니다. (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 2장2)
crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi. Ipsi gloria et nunc et in diem aeternitatis. Amen.
그리고 우리의 주님이시며 구원자이신 예수 그리스도에게서 받은 은총과 그분에 대한 앎을 더욱 키워 나아가십시오. 이제와 영원히 그분께 영광이 있기를 빕니다. 아멘. (불가타 성경, 베드로의 둘째 서간, 3장18)
Sepe autem, Deus scit, in tantam lapsus sum desperationem, ut Christianorum finibus excessis ad gentes transire disponerem, atque ibi quiete sub quacunque tributi pactione inter inimicos Christi christiane vivere.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE QUORUMDAM QUASI NOVORUM APOSTOLORUM IN EUM 2:4)
His ille chorus increpitus dejecit humi moestior vultum, confessusque rubore verecundiam limen tristis excessit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:22)
Haereticorum ergo occasione propagati sunt doctores in fide, et per acumen haeresum hodie creverunt magistri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:19)
nec terrena doctrina, sed coelesti sapientia, ut quanta rerum divinarum humanarumque discretio est, tanto ultra terrena studia ratio coelestis excedat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:41)
Quid itaque mirum si, cum omnia ineffabiliter transcendat Deus, omnem quoque institutionis humanae sermonem excedat?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 37:1)
quanto tamen magis meum conabar tegere vulnus, tanto magis mihi crescebat poena doloris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 3:4)
Quis ergo tu es, qui tam antiqua conaris temerare statuta et sub amoris commento maiorum praecepta subvertere tuique generis tanta niteris praesumptione metas excedere?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 4:9)
Ideoque firmiter assero, neminem sui ordinis debere metas excedere, sed intra suum ordinem quemque probum alicuius probae feminae amorem perquirere et mediocris personae mediocrem postulare amorem, et sic cuiusque intemeratus ordo servabitur, et sui laboris quisque remuneratus abibit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 6:6)
Multa ergo nobilitate debet nobiles omnes et nobiliores plebeius excedere, ut a nobiliori femina mereatur amari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 1:7)
Locus autem iste undique habebat infinitos spinarum fasciculos colligatos, et in quolibet fasciculo lignum erat quoddam pertractum per medium, excedens ex utraque parte fasciculum pro duorum cubitorum mensura, et ex utroque capite ligni vir quidam stabat fortissimus ligni tenens caput in manibus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 31:2)
In amoris exercendo solatia voluntatem non excedas amantis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 35:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION