라틴어 문장 검색

Atque ex hoc quoque intellegi poterit in eo inesse intellegentiam, quod certe est mundus melior quam ulla natura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 32:6)
quare cum in aethere astra gignantur, consentaneum est in his sensum inesse et intellegentiam, ex quo efficitur in deorum numero astra esse ducenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 42:4)
probabile est igitur praestantem intellegentiam in sideribus esse, quae et aetheriam partem mundi incolant et marinis terrenisque umoribus longo intervallo extenuatis alantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 43:2)
Sensum autem astrorum atque intellegentiam maxume declarat ordo eorum atque constantia (nihil est enim quod ratione et numero moveri possit sine consilio), in quo nihil est temerarium nihil varium nihil fortuitum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 43:3)
quo enim tu illa modo diceres, quanta primum intellegentia deinde consequentium rerum cum primis coniunctio et conprehensio esset in nobis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 147:3)
cui mali nihil est nec esse potest, quid huic opus est dilectu bonorum et malorum, quid autem ratione quid intellegentia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 38:3)
Neptunum esse dicis animum cum intellegentia per mare pertinentem, idem de Cerere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 64:3)
istam autem intellegentiam aut maris aut terrae non modo comprehendere animo sed ne suspicione quidem possum attingere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 64:4)
Reliquis autem tribus virtutibus necessitates propositae sunt ad eas res parandas tuendasque, quibus actio vitae continetur, ut et societas hominum coniunctioque servetur et animi excellentia magnitudoque cum in augendis opibus utilitatibusque et sibi et suis comparandis, tum multo magis in his ipsis despiciendis eluceat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 23:1)
decorum id esse, quod consentaneum sithominis excellentiae in eo, in quo natura eius a reliquis animantibus differat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 124:4)
nobis autem personam imposuit ipsa natura magna cum excellentia praestantiaque animantium reliquarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 126:10)
Atque etiam si considerare volumus, quae sit in natura excellentia et dignitas, intellegemus, quam sit turpe diffluere luxuria et delicate ac molliter vivere quamque honestum parce, continenter, severe, sobrie.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 137:4)
Ita illi ipsi doctrinae studiis et sapientiae dediti ad hominum utilitatem suam prudentiam intellegentiamque potissimum conferunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 201:3)
Quam ob rem intellegentiae iustitia coniuncta, quantum volet, habebit ad faciendam fidem virium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 44:3)
Quocirca nec id, quod vere honestum est, fas est cum utilitatis repugnantia comparari, nec id, quod communiter appellamus honestum, quod colitur ab iis, qui bonos se viros haberi volunt, cum emolumentis umquam est comparandum, tamque id honestum, quod in nostram intellegentiam cadit, tuendum conservandumque nobis est quam illud, quod proprie dicitur vereque est honestum, sapientibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION