라틴어 문장 검색

Postremi vero et in fuga tardiores, videntes hinc et hinc angustias animae suae et difficilem portarum introitum, et in hoc horrore armorum januis clausis se ab urbe exclusos, arbores palmarum, alii ramos olivarum aut ficorum conscendere properabant, ut saltem ramorum foliorumque densitate latere vel liberari possent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 98:5)
Etenim statuto die in campestribus Laodiceae colloquio habito, praecipue inter duos comites Reymundum et Boemundum, dehinc inter alios pax et amicitia firmata est, et omne vetus odium penitus exclusum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 120:3)
Gentiles autem cernentes quia vir strenuus, omni pietate a cordibus suorum exclusa, vulneraretur, sic duci et omni populo Christiano magnis blasphemiis improperabant, dicentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 6:1)
- Gelmarus expulsus, et Tankradus castellum Caiphas obtinuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 51:2)
Sed copiae Tankradi ampliores et validiores urbis moenia et ejus turres obtinentes, Carpenel et ejus gentem ex urbe expulerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 52:2)
Itaque die statuto ibidem Caiphas rex et Tankradus ad colloquium convenerunt, ubi ambo concordes et amici facti sunt, omni querimonia exclusa.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 91:4)
Verum patriarcha Dagobertus videns se officio suo privari, quo eo die universi patriarchae, sui antecessores in eodem monte Olivarum solito more utebantur, chrisma et oleum consecrantes, humilis et supplex cum lacrymis regem conveniens, instare coepit, ne hac die tam leviter ac viliter ab officio suo expelleretur, et sic in ore omnium peregrinorum haberetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 99:3)
Interea dum praefata longa negotia circa Acram, quae et Ptolemais, in civium redemptione et urbis deditione agerentur, Alexius imperator Constantinopolis, cui semper Boemundus suspectus erat ne eum a regno expelleret, pecuniam ducentorum et sexaginta millium byzantiorum creberrimis legationibus epistolarum obtulit Donimano magnifico principi Turcorum, quatenus Boemundum principem Siciliae, quem adhuc tenebat in vinculis, suae manciparet ditioni, volens eum aut aeterno exsilio aut perpetua damnatione perire, ne ultra regno ejus [0642C] aliqua machinatione nocere posset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 66:1)
Adfuit in eodem regis comitatu quidam Turcorum adolescens strenuus, Mahumet nomine, in armis et numero centum sagittariorum Turcorum, qui vitrici sui avaritia et industria a paterna sede et a terra Damascenorum expulsus, nunc cum rege foedus percussit, quatenus in omni militari auxilio fidelis et promptus illi haberetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 96:9)
[0661B] Sic tandem his gravi insecutione urgentibus, his vero in grandi pressura portam obtinentibus, quidam Christianorum lento cursu tardiores exclusi, ante januam et urbis muros armis impiorum gentilium occubuerunt et ad quadraginta ibidem decollati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 24:6)
Non enimDominus per illa verba "nolite iudicare" exclusit necessitatem, sed voluntatem,quasi dicat:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 88:46)
Non enim exclusit ibi necessitatem iurandi, sed voluntatem, quasi dicat:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 88:49)
Non enim excludit divitias sed cordis appositionem in divitiis quod potestperpendi per id quod dixit, "Omnia possidentes, tamquam nichil habentes."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 88:70)
Et alibi, "Facilius est initia excludere quam admissaconprimere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 76:5)
Tria sunt, quæ expellunt hominem de domo, scilicetfumus et stillicidium et mala uxor;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 30:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION