라틴어 문장 검색

Certe non alia melior via est ad sectarum et schismatum ortus repellendos quam abusuum reformatio, dissidiorum minorum pacifacatio, leniter a principio procedere, et a sanguinariis persecutionibus abstinere, schismatum denique coryphaeos favoribus potius et dignitatibus mollire atque allicere, quam violentia et saevitia exacerbare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 5:13)
Et adiecit Esther loqui coram rege et procidit ad pedes eius flevitque et locuta ad eum oravit, ut malitiam Aman Agagitae et machinationes eius pessimas, quas excogitaverat contra Iudaeos, iuberet irritas fieri.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장3)
canentes ad vocem psalterii, sicut David excogitant sibi vasa cantici;
(불가타 성경, 아모스서, 6장5)
atqui hoc unum est quod praestantes quidem natura mentes sed nondum ad extremam manum uirtutum perfectione perductas allicere possit, gloriae scilicet cupido et optimorum in rem publicam fama meritorum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:5)
Excogitari potest?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:5)
nam cum nihil deo melius excogitari queat, id quo melius nihil est bonum esse quis dubitet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:3)
Nihil, inquam, uerius excogitari potest;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:33)
— Immo omnium, inquam, quae excogitari possunt iudicat esse miserrimam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:26)
quoque nihil sceleratius excogitari potest, cum ex prouidentia rerum omnis ordo ducatur nihilque consiliis liceat humanis, fit ut uitia quoque nostra ad bonorum omnium referantur auctorem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 7:6)
Multa praeterea generatim ad avaritiam excogitabantur.
(카이사르, 내란기, 3권 32:2)
Omnia excogitantur, quare nec sine periculo maneatur, et languore militum et vigiliis periculum augeatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 31장5)
exercere, a finitimis equos parare, exules damnatosque tota Gallia magnis praemiis ad se allicere coepit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 55장3)
Nec minus quam est pollicitus Vercingetorix animo laborabat ut reliquas civitates adiungeret, atque eas donis pollicitationibusque alliciebat. Huic rei idoneos homines deligebat,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 31장1)
Tum primum enim veniebat ab illo universae Galliae bello. Nihil relinquebatur quod ad ornatum portarum, itinerum, locorum omnium qua Caesar iturus erat excogitari poterat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 52장2)
Invidiae quondam stimulis incanduit atrox Allecto, placidas late cum cerneret urbes.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION