라틴어 문장 검색

Sed ego nimirum, dum omnes excusationis causas colligo ne cum Caesare conferar, hoc ipsum crimen arrogantiae subeo, quod me iudicio cuiusquam existimem posse cum Caesare comparari. Vale.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 1장9)
qui cum vix equo propter aetatem posset uti, tamen consuetudine Gallorum neque aetatis excusatione in suscipienda praefectura usus erat neque dimicari sine se voluerat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 13장5)
tolle igitur quietis et securitatis excusationem, cum tibi sumas adversarium superiorem.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 7:3)
didicere iam barbari quoque ignoscere vitiis blandientibus, et interventus civilium armorum praebuit iustam segnitiae excusationem:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 4:2)
ac primo occultius quietem et otium laudare, mox operam suam in adprobanda excusatione offerre, postremo non iam obscuri suadentes simul terrentesque pertraxere ad Domitianum.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 42장 2:1)
expositos se tanto pauciores integris hostium viribus querebantur, simul in suam excusationem et adventantium robur per adulationem attollentes, ne ut victi et ignavi despectarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 30장5)
impetratisque a senatu decem adiutoribus unum quemque equitum rationem uitae reddere coegit atque in exprobratis alios poena, alios ignominia notauit, plures admonitione, sed uaria.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 39장 1:1)
lenissimum genus admonitionis fuit traditio coram pugillarium, quos taciti et ibidem statim legerent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 39장 1:2)
alii febrem simulasse aiunt eamque excusationem proximis mandasse, si quaereretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 6장 2:3)
Nuntiant, qui dona tulerant, tristem esse Sisigambim, dignaque res et excusatione et solacio visa.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 2장 25:1)
quibus si credidisset salutem suam damnata popularium fide, parricidio excusationem videbat offerri.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 12장 5:2)
Dareum quoque, cum occidisset Bagoan, hac excusatione satisfecisse popularibus, quod insidiantem interemisset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 14:2)
acceptaque aetatis excusatione ab Artabazo provinciam eius destinat Clito.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 21:2)
Iamque et alii duces praecipueque seniores, quis ob aetatem et excusatio honestior erat et auctoritas maior, eadem precabantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 10:1)
Neque vero illa iusta est excusatio:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 14:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION