라틴어 문장 검색

Sed ego nimirum, dum omnes excusationis causas colligo ne cum Caesare conferar, hoc ipsum crimen arrogantiae subeo, quod me iudicio cuiusquam existimem posse cum Caesare comparari. Vale.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 1장9)
qui cum vix equo propter aetatem posset uti, tamen consuetudine Gallorum neque aetatis excusatione in suscipienda praefectura usus erat neque dimicari sine se voluerat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 13장5)
tolle igitur quietis et securitatis excusationem, cum tibi sumas adversarium superiorem.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 7:3)
quae disciplina ac severitas eo pertinebat, ut sincera et integra et nullis pravitatibus detorta unius cuiusque natura toto statim pectore arriperet artis honestas, et sive ad rem militarem sive ad iuris scientiam sive ad eloquentiae studium inclinasset, id solum ageret, id universum hauriret.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 7:1)
nam in iudiciis fere de aequitate, in deliberationibus de honestate disserimus, ita ut plerumque haec ipsa in vicem misceantur:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 2:1)
ne Epicuri quidem et Metrodori honestas quasdam exclamationes adsumere iisque, prout res poscit, uti alienum erit oratori.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 6:2)
didicere iam barbari quoque ignoscere vitiis blandientibus, et interventus civilium armorum praebuit iustam segnitiae excusationem:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 4:2)
ac primo occultius quietem et otium laudare, mox operam suam in adprobanda excusatione offerre, postremo non iam obscuri suadentes simul terrentesque pertraxere ad Domitianum.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 42장 2:1)
expositos se tanto pauciores integris hostium viribus querebantur, simul in suam excusationem et adventantium robur per adulationem attollentes, ne ut victi et ignavi despectarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 30장5)
quae omnia apud nos partim infamia, partim humilia atque ab honestate remota ponuntur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 5:2)
alii febrem simulasse aiunt eamque excusationem proximis mandasse, si quaereretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 6장 2:3)
Nuntiant, qui dona tulerant, tristem esse Sisigambim, dignaque res et excusatione et solacio visa.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 2장 25:1)
quibus si credidisset salutem suam damnata popularium fide, parricidio excusationem videbat offerri.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 12장 5:2)
Dareum quoque, cum occidisset Bagoan, hac excusatione satisfecisse popularibus, quod insidiantem interemisset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 14:2)
acceptaque aetatis excusatione ab Artabazo provinciam eius destinat Clito.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION