라틴어 문장 검색

Tanta multitudo ad audiendum conuenistis, ut potius gratulari Karthagini debeam, quod tam multos eruditionis amicos habet, quam excusare, quod philosophus non recusauerim dissertare.
(아풀레이우스, 플로리다 18:1)
At ego iam inde Milonis abstinentiae cognitor excusavi comiter, quod viae vexationem non cibo sed somno censerem diluendam.
(아풀레이우스, 변신, 1권 24:5)
Forte quadam die de me magno opere Byrrhaena contendit apud eam cenulae ut interessem, et cum impendio excusarem, negavit veniam.
(아풀레이우스, 변신, 2권 18:1)
"Sed prius fiduciam vestri causa sollicito mihi tribuite, cum praesertim vobis, si sententia haec mea displicuerit, liceat rursum ad asinum redire."
(아풀레이우스, 변신, 7권 7:8)
Quae res oppido mihi displicebat:
(아풀레이우스, 변신, 7권 9:11)
"Si tibi denique societas ista displicet, possumus omnia quidem cetera fratres manere, ab isto tamen nexu communionis discedere:"
(아풀레이우스, 변신, 10권 14:5)
vita vetus displicet, mores placent novi;
(ARCHIPOETA, X63)
Si vero et sonus nobis noster non rationabiliter displicet et me bene interpretatum illud vocabulum recognoscis, habes quod suscenseas Vergilio tuo, qui Herculem vestrum ad sacra, quae illi ab Evandro celebrantur, invitat hoc modo:
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 2:10)
Illud enim noverit vestra dilectio numquam me absentem fuisse licentiosa libertate sed necessaria servitute, quae saepe sanctos fratres et collegas meos etiam labores marinos et transmarinos compulit sustinere, a quibus me semper non indevotio mentis sed minus idonea valitudo corporis excusavit.
(아우구스티누스, 편지들, 31. (A. D. 410 Epist. CXXII) Dilectissimis Fratribus Conclericis et Universae Plebi Augustinus In Domino salutem 1:3)
Nam cum eius verba a diacono dicta recitarentur et omnia placuissent, ubi nomen interpositae necessitatis insonuit, continuo reclamatum est promissaque displicuit, tumultu recrudescente et nihil aliud quam fraude secum agi populo existimantes Quod cum sanctus filius noster vidisset, iussit inde auferri nomen necessitatis rursumque ad laetitiam populus remeavit.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 4:7)
Expectationem autem eorum quibus iuratur quisquis deceperit, non potest esse non periurus, Fiat ergo quod promissum est, et infirmorum corda sanentur, ne tanto exemplo, quibus hoc placuerit, ad imitandum periurium aedificentur, quibus autem displicet, iustissime dicant nulli nostrum credendum esse non solum promittenti aliquid sed etiam iuranti.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 13:11)
Displicet tibi quia trahens ad salutem, cum tam multos nostros ad perniciem traxeritis.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 1:2)
Non ideo vobis displiceamus, quia revocamus errantes et quaerimus perditos;
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 3:9)
Quod si ei displicet, legatur in auribus eius apostolus dicens:
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 6:2)
Illi ergo timeat sancta femina displicere, ne velit viro male placere;
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 10:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION