라틴어 문장 검색

neque esse dubium quin alia curatione opus sit, si ex quattuor principiis vel superans aliquod vel deficiens adversam valetudinem creat, ut quidam ex sapientiae professoribus dixerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium32)
Nam quae demum causae vel secundam valetudinem praestent, vel morbos excitent, quo modo spiritus aut cibus vel trahatur vel digeratur, ne sapientiae quidem professores scientia conprehendunt, sed coniectura persecuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium137)
Neque ignorare hunc oportet, quae sit aegri natura, umidum magis an magis siccum corpus eius sit, validi nervi an infirmi, frequens adversa valetudo an rara, eaque, cum est, vehemens esse soleat an levis, brevis an longa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium154)
Sed ut huius generis exercitationes cibique necessariae sunt, sic athletici supervacui:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장12)
nam et intermissus propter civiles aliquas necessitates ordo exercitationis corpus adfligit, et ea corpora, quae more eorum repleta sunt, celerrime et senescunt et aegrotant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장13)
Haec firmis servanda sunt, cavendumque ne in secunda valetudine adversae praesidia consumantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장18)
qui non concoxit, ex toto conquiescere ac neque labori se neque exercitationi neque negotiis credere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장4)
Prima autem eius curatio exercitatio est, quae semper antecedere cibum debet, in eo, qui minus laboravit et bene concoxit, amplior;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장20)
Exercitationis autem plerumque finis esse debet sudor aut certe lassitudo, quae citra fatigationem sit, idque ipsum modo minus, modo magis faciendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장26)
Exercitationem recte sequitur modo unctio, vel in sole vel ad ignem;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장28)
Solet etiam prodesse post varium cibum frequentesque dilutas potiones vomitus, et postero die longa quies, deinde modica exercitatio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장27)
Implet autem corpus modica exercitatio, frequentior quies, unctio et, si post prandium est, balineum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장57)
cursus, multa ambulatio, omnisque vehemens exercitatio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장63)
interdum valetudinis causa recte fieri experimentis credo cum eo tamen, ne quis, qui valere et senescere volet, hoc cottidianum habeat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장90)
per se quoque ambulatio multa et matutina et vehemens, exercitationi non protinus cibus adiectus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장110)

SEARCH

MENU NAVIGATION