라틴어 문장 검색

TUBERO in Historiis scriptum reliquit, bello primo Poenico Atilium Regulum consulem in Africa, castris apud Bagradam flumen positis, proelium grande atque acre fecisse adversus unum serpentem in illis locis stabulantem invisitatae inmanitatis, eumque magna totius exercitus conflictione balistis atque catapultis diu oppugnatum, eiusque interfecti corium longum pedes centum et viginti Romam missum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, III 2:1)
dictator postquam Romam venit, C. Sempronium Blaesum legatum, quem ad Capuam habuerat, in Etruriam provinciam ad exercitum misit in locum C. Calpurni praetoris, quem, ut Capuae exercituique suo praeesset, litteris excivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 77:1)
Eodem quoque anno, quo ille exercitus Parisiam civitatem deserens Caziei adiit, Aethelhelm, comes Wiltunensium, Aelfredi regis et Saxonum eleemosynam Romam duxit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 86 89:1)
quo duce et auctore nos reliquistis, ab eo ipsi relicti estis, et tantum animorum in dies nobis decrescit ut, ad quem ante annos septemdecim exercitum et classem habentem tribunos plebis aedilemque mittere in Siciliam ausi sumus, qui prenderent eum et Romam reducerent, ad eum privatum ex villa sua extrahendum ad causam dicendam mittere non audeamus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 664:1)
haec cum Romae cognita litteris proconsulum essent, C. Claudius consul veritus ne forte eae res provinciam et exercitum sibi adimerent, non votis nuncupatis, non paludatis lictoribus, uno omnium certiore facto collega, nocte profectus, praeceps in provinciam abiit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 112:1)
primo ita omnia opportuna loca hostes inter consulum castra interceperunt ut pervadere expeditus nuntius non posset et per aliquot dies incerti rerum omnium suspensique de statu alterius uterque consul ageret, Romamque is metus manaret, adeo ut omnes iuniores sacramento adigerentur atque ad subita rerum duo iusti scriberentur exercitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 616:1)
Tarquinius instandum perterritis ratus, praeda captivisque Romam missis, spoliis hostium - id votum Volcano erat - ingenti cumulo accensis, pergit porro in agrum Sabinum exercitum inducere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 396:1)
dictator exercitum in stativis tenebat minime dubius bellum cum iis populis patres iussuros, cum maior domi exorta moles coegit acciri Romam eum gliscente in dies seditione, quam solito magis metuendam auctor faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 141:1)
Romae, ut est perlata fama rei gestae, dein litteris non magis ipsorum imperatorum quam volgo militum ex utroque exercitu adfirmata, pro se quisque Maximum laudibus ad caelum ferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 372:1)
consules infesto exercitu in agrum Sabinum profecti cum ita vastatione, dein proelio adflixissent opes hostium ut diu nihil inde rebellionis timeri posset, triumphantes Romam redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 174:1)
extremo aestatis eius qua haec in Graecia gesta sunt, cum Q. Fabius Maximus filius legatus ab M. Livio consule Romam ad senatum nuntiasset consulem satis praesidii Galliae provinciae credere L. Porcium cum suis legionibus esse, decedere se inde ac deduci exercitum consularem posse, patres non M. Livium tantum redire ad urbem, sed conlegam quoque eius C. Claudium iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 121:1)
urbanum veterem exercitum Fulvius consul C. Fulvio Flacco legato - frater hic consulis erat - in Etruriam dedit ducendum et legiones quae in Etruria erant Romam deducendas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 126:1)
Scipionem alii coniuncto exercitu cum collega per Boiorum Ligurumque agros populantem isse, quoad progredi silvae paludesque passae sint, scribunt, alii nulla memorabili gesta re Romam comitiorum causa redisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 548:1)
dum haec Romae geruntur, M. Iunius et A. Manlius, qui priore anno consules fuerant, cum Aquileiae hibernassent, principio veris in finis Histrorum exercitum introduxerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 108:1)
At Romae Lentulus cum ceteris, qui principes coniurationis erant, paratis, ut videbatur, magis copiis constituerant, uti, cum Catilina in agrum Faesulanum cum exercitu venisset, L. Bestia tribunus plebis contione habita quereretur de actionibus Ciceronis bellique gravissumi invidiam optumo consuli inponeret;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 43장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION