라틴어 문장 검색

hoc nocuit Lamiarum caede madenti.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV67)
"nati sinciput elixi Pharioque madentis aceto."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII34)
interfuisse bello, quod sanguine maderent;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM SECUNDUM 15:3)
Ille et regi suffecit et sibi, cum interim semesi in medio cibi et parentalia fercula regio simul Romanoque sanguine madebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 69:2)
[et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum et pariter mentem sanari corpus inani] denique cor, hominem cum vini vis penetravit acris et in venas discessit diditus ardor, consequitur gravitas membrorum, praepediuntur crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens, nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt, et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur, cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini conturbare animam consuevit corpore in ipso?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:14)
scilicet arte madent simulacra et docta vagantur, nocturno facere ut possint in tempore ludos.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 26:7)
quippe videmus enim vestis umore madentis exsiccare suis radiis ardentibus solem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 20:7)
perturbata animi mens in maerore metuque, triste supercilium, furiosus voltus et acer, sollicitae porro plenaeque sonoribus aures, creber spiritus aut ingens raroque coortus, sudorisque madens per collum splendidus umor, tenvia sputa minuta, croci contacta colore salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 38:7)
Perturbati animi, mens in maerore metuque, Triste supercilium, furiosus vultus et acer, Sollicitae porro plenaeque sonoribus aures, Creber spiritus aut ingens raroque coortus, Sudorisque madens per collum splendidus humor, Tenuia sputa, minuta, croci contacta colore, Salsoque per fauces raucas vix edita tussis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 11:3)
quarum una madentes Scissa genas, planctu liventes atra lacertos, Nunc, ait, o miserae contundite pectora matres, Nunc laniate comas, neve hunc differte dolorem, Et summis servate malis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:20)
multaque rubentia caede Lubrica saxa madent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:27)
tunc herbas frondesque terunt, et rore madentes Destringunt ramos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:35)
Quique nec humentes nebulas, nec rore madentem Aera, nec tenues ventos suspirat, Anauros;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:56)
multumque madenti Infudere comae, quod nondum evanuit aura Cinnamon, externa nec perdidit aera terra:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:36)
Continuis vexata madet vindemia nimbis:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LVI1)

SEARCH

MENU NAVIGATION