라틴어 문장 검색

per omnia nive oppleta cum signis prima luce motis segniter agmen incederet pigritiaque et desperatio in omnium voltu emineret, praegressus signa Hannibal in promunturio quodam, unde longe ac late prospectus erat, consistere iussis militibus Italiam ostentat subiectosque Alpinis montibus circumpadanos campos,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 363:1)
quae legatio peropportuna visa ad multitudinem inconditam ac tumultuosam exonerandam ducesque eius ablegandos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 367:2)
unius, insitae ingenio meo cunctationis, quam metum pigritiamque homines adulescentes sane appellent, dum ne paeniteat adhuc aliorum speciosiora primo aspectu consilia semper visa, mea usu meliora;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 595:1)
quod promptiores ad subeundam omnem dimicationem videbatur facturum, id metum pigritiamque incussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 387:2)
functus necessario mihi officio, et quodam modo liberata atque exonerata fide mea, quid ultra facere possum quam uti deos deasque precer ut vos et vestrae rei publicae et nobis sociis atque amicis, qui ex vobis pendemus, consulatis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 145:1)
atque ita profecto, ut eam ex hoc exoneres agro.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 442)
agedum, Acanthio, abige abs te lassitudinem, cave pigritiae praeverteris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 22)
hodiene exoneramus navem, frater?
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 133)
quas ob res non pigritia deterritus praetermisi, sed ne multa scribendo offendam, a quibusque inventa sunt genera descriptionesque horologiorum, exponam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장31)
Harum machinationum omnium, quae supra sunt scriptae, rationes non modo ad has res, sed etiam ad onerandas et exonerandas naves sunt paratae, aliae erectae, aliae planae in carchesiis versatilibus conlocatae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장47)
noli putare pigritia me facere quod non mea manu scribam, sed me hercule pigritia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 15 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION