라틴어 문장 검색

Roma triumphantis quotiens ducis inclyta currum plausibus excepit, totiens altaria divum addidit et spoliis sibimet nova numina fecit - numina, quae patriis cum moenibus eruta nullum praesidium potuere suis adferre sacellis!
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2125)
par furor illorum, quos tradit fama dicatis consecrasse deas Febrem Scabiemque sacellis.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 149)
plebs in sacellis rarior, Christi ad tribunal curritur.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.153)
"Martis indignabitur offensa virtus si colatur Lemnius, Iunonis iram sentiet quisque ut deum signo aut sacello consecrarit Herculem."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.179)
postea Est ad hanc manum sacellum;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 2127)
Ita visus est Dudum, quia varia veste exornatus fuit:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 453)
si vivo, adeo exornatum dabo, Adeo depexum, ut dum vivat meminerit semper mei;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 1219)
novimus et qui te, transversa tuentibus hircis, et quo - sed faciles Nymphae risere - sacello.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON6)
versus primo solvere, mox mutatis verbis interpretari, tum paraphrasi audacius vertere, qua et breviare quaedam et exornare salvo modo poetae sensu permittitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 326:2)
nam locos quidem, quales sunt de testibus, semperne his credendum, et de argumentis, an habenda etiam parvis fides, adeo manifestum est ad forenses actiones pertinere, ut quidam neque ignobiles in officiis civilibus scriptos eos memoriaeque diligentissime mandatos in promptu habuerint, ut quotiens esset occasio, extemporales eorum dictiones his velut emblematis exornarentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 71:1)
sed morem communis huius sermonis decore quodam scenico exornant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 161:2)
ego vero (neque enim dissimulabo iudicium meum, id, quod sum dicturus, exemplis magis quam praeceptis ullis continetur) narrationem, ut si ullam partem orationis, omni qua potest gratia et venere exornandam puto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 205:1)
verum interim et singulos ut exornare, ita destruere contingit, aut recitatis in actione aut testibus nominatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 56:1)
at muliebris et luxuriosus non corpus exornat, sed detegit mentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 21:2)
exornatur autem res tota maxime translationibus, cupiditas effrenata et insanae substructiones.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 260:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION