라틴어 문장 검색

amabo te, da mihi et hoc, obliviscere mea causa illum aliquando suo familiari, adversario tuo voluisse consultum, cum illius existimatio ageretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 16C 1:4)
sed, amabo te, cura et cogita, Curio, - nihil novi, sed illud idem, quod initio scripsi :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 7 2:3)
urbanitatis possessionem, amabo, quibusvis interdictis defendamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 32 2:5)
amabo te, si quid, quod opus fuerit Appio, facies, ponito me in gratia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 6 7:5)
amabo te, impera tibi hoc.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 9 4:6)
et amabo te, cum dabis posthac aliquid domum litterarum, mei memineris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 17 6:3)
exoro enim ut mecum quam saepissime cenet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 21 5:5)
amabo te, mi frater, ne, si uno meo facto et tu et omnes mei corruistis, improbitati et sceleri meo potius quam imprudentiae miseraeque adsignes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 4 1:1)
amabo te, advola (consolabor te et omnem abstergebo dolorem) et adduc, si me amas, Marium ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 8 5:1)
sed cave, amabo, quicquam quod ad meum commodum attineat, nisi maximo tuo commodo et maxima tua facultate, mi frater, cogitaris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 9 5:2)
denique exoravit tyrannum, ut abire liceret, quod iam beatus nollet esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 62:6)
| Antea stolatae ibant nudis pedibus in clivum, passis capillis, mentibus puris, et Iovem aquam exorabant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 44:33)
Tandem ergo exoratus a nobis missionem dedit puero.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 52:12)
Itaque ut constaret mendacio fides, puellam quidem exoravit, ut sederet super commendatam bonitatem, Coraci autem imperavit, ut lectum, in quo ipse iacebat, subiret positisque in pavimento manibus dominum lumbis suis commoveret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:8)
dein reposcenti locum Preces admovit, tempus exorans breve, Dum firmiores posset catulos ducere.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canis parturiens.4)

SEARCH

MENU NAVIGATION