라틴어 문장 검색

Sed ne sic quidem mitigatus caedi silvas iubet adgestaque humo e montibus planitiem ramis inpeditam exaggerari.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 23:1)
ergo adgeri alias arbores iubet et igni dari alimenta, celeriterque stipitibus cumulatis fastigium montis aequatum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 33:1)
Quippe velut in media pace per herbas adgestamque frondem prostravere corpora.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 20:1)
tum vivo frondens e caespite tellus aggeritur, cineremque Lyco conmmendat Iason.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 64:1)
Sed quia e scopulosis locis enavigavit oratio et inter cavas spumeis fluctibus cautes fragilis in altum cumba processit, expandenda vela sunt ventis et quaestionum scopulis transvadatis laetantium more nautarum epilogi celeuma cantandum est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 10:1)
unde sibi exortam semper florentis Homeri commemorat speciem lacrimas effundere salsas coepisse et rerum naturam expandere dictis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 5:8)
Collegitque sinu fragmenta novissima laxi Oris et aggesta contumulavit humo.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LVII2)
aggeritur tumulo tellus ut ostenderet verum tumulum, ne forte aliquis alius illud errore violaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 631)
aggerat iras super eas, quas habebat ex contemptu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1971)
et ideo apud inferos rem inanem * * * pandit non aperit, sed expandit, id est extendit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2833)
"Signum sane crucis naturaliter visimus in navi, cum velis tumentibus vehitur, cum expansis palmulis labitur:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 29장 1:16)
dein reditu suo sinent partes compressas recedere & sese expandere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 14:3)
Et quemadmodum Medii partes primae eundo condensantur & redeundo relaxantur, sic partes reliquae quoties eunt condensabuntur, & quoties redeunt sese expandent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 14:6)
Tibi dico, avare, gaudium heredis tui, Qui ture superos, ipsum te fraudas cibo, Qui tristis audis musicum citharae sonum, Quem tibiarum macerat iucunditas, Obsoniorum pretia cui gemitum exprimunt, Qui dum quadrantes aggeras patrimonio Caelum fatigas sordido periurio, Qui circumcidis omnem impensam funeri Libitina ne quid de tuo faciat lucri.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et draco.12)
herbaque, quae latuit Cerealibus obruta sulcis, exit et expandit molle cacumen humo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 124)

SEARCH

MENU NAVIGATION