라틴어 문장 검색

Nam qui aliquid virtute melius putat aut ullum praeter illam bonum, ad haec, quae a fortuna sparguntur, sinum expandit et sollicitus missilia eius expectat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 6:3)
Nemo oculis suis lautus est, ne paucorum quidem aut familiarium,-sed apparatum vitiorum suorum pro modo turbae spectantis expandit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 70:4)
Prima mihi luxuriae spolia propone, sive illa Vis per ordinem expandere sive, ut est melius, in unum acervum dare.
(세네카, 행복론, Liber VII 49:1)
Impia iam merita scrutatus lumina dextra merserat aeterna damnatum nocte pudorem Oedipodes longaque animam sub morte tenebat, illum indulgentem tenebris imaeque recessu sedis inaspectos caelo radiisque penates servantem tamen adsiduis circumvolat alis saeva dies animi, scelerumque in pectore Dirae, tunc vacuos orbes, crudum ac miserabile vitae supplicium, ostentat caelo manibusque cruentis pulsat inane solum saevaque ita voce precatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권11)
"natum Charopeia coniunx obtulit, accingunt sese et mirantia ferro pectora congestisque avidae simul undique dextris perfringunt, ae dulce nefas in sanguine vivo coniurant, matremque recens circumvolat umbra, talia cernenti mihi quantus in ossibus horror, quisve per ora color!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권80)
Tunc vero exserto circumvolat igneus arcu nec se mente regit, patriae matrisque suique immemor, et nimium caelestibus utitur armis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권320)
queritur miserabile Graium nuda cohors vetitumque gemens circumvolat ignem, accipit et saevi manes Eteoclis iniquos haudquaquam regalis honos, Argivus haberi frater iussus adhuc atque exsul pellitur umbra.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권22)
Illuc suspicientes Christiani manibus expansis, quia innocuis, capite nudo, quia non erubescimus, denique sine monitore, quia de pectore oramus, precantes sumus semper pro omnibus imperatoribus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 4:1)
Sic itaque nos ad deum expansos ungulae fodiant, cruces suspendant, ignes lambant, gladii guttura detruncent, bestiae insiliant:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 6:2)
Tunc uidit unum de tribus angelis, qui sibi in tota utraque uisione ductores adfuerunt, praecedentem ignes flammae diuidere, et duos ab utroque latere circumuolantes ab ignium se periculo defendere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 1:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION