라틴어 문장 검색

proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt.
그들은 라인강 건너에 사는 게르만 인들과 가장 가까이 있는데, 그들과 자주 전쟁을 일으킨다. 이런 이유로 헬베티아 인들도 또한 용감함에서 남은 갈루스 인들을 능가한다. 왜냐하면 거의 매일의 전투에서 게르만 인들과 싸우거나 혹은 그때에 자신의 영토에서 그들을 몰아내거나, 그들의 영토에서 전쟁을 하기 때문이다. (카이사르, 갈리아 전기, 1권, 1장4)
et quoniam dialecticarum rationum armaturam omnibus philosophie documentis pretuli, his armis alia commutavi et tropheis bellorum conflictus pretuli disputationum.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LOCO NATIVITATIS EIUS 1:6)
Post reditum vero magistri nostri ad urbem, quos conflictus disputationum scolares nostri tam cum ipso quam cum discipulis eius habuerint, et quos fortuna eventus in his bellis dederit nostris, immo mihi ipsi in eis, te quoque res ipsa dudum edocuit.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 6:9)
Navale bellum est cras futurum, et non est futurum cras:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:8)
hoc est necesse est esse bellum tale cras fieri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:13)
Dicit itaque quia necesse est navale bellum cras esse futurum vel non esse futurum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:15)
Necesse est navale bellum cras esse futurum, vel necesse est non esse cras futurum;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:19)
navale bellum cras esse futurum, vel non esse futurum, hoc videlicet totum necesse est, hoc est necesse est ut ipsum cras fiat vel non fiat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:22)
Qui cum saepius bello lacessiti se et suos defensarent fortiter, illi vero ignaviae operam dantes quasi prolaetarii ad solam voluptatem domi residerent, fixi de invicta fortitudine stipendianorum militum quos conduxerant, ipsos miseros indigenas domo patriaque pellere deliberant:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 3:2)
Qua etiam, edificata vili opere desuper basilica, multis annis requievit humatus, donec sedatis omnimodo bellorum incendiis et valida tempestate persecutionis, coepit respirare religiosa pietas fidelium, erepta de pressuris tribulationum.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 16:4)
Cuiusdam enim mulieris nobilis amator quum in regiam esset expeditionem profectus, falsis inter omnes ferebatur rumoribus ipsum decessisse;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 45:4)
XIV Quaedam domina, quum suus in ultramarina coamans expeditione maneret, nec de propinqua ipsius reditione confideret, immo quasi ab omnibus eius desperaretur adventus, alium sibi quaerit amantem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 21:1)
"Omni honore mulier censetur indigna, quae ob deformationem solito belli contingentem eventu, et quae solet viriliter evenire bellantibus, coamantem suo iudicavit amore privandum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 22:4)
Non enim illius videtur amanda societas, qui te producit ad bellum et inito proelio transit ad hostes et tuitionis eis arma ministrat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 47:5)
Hic humiles inter scenas, angustaque claustra, Quicquid agunt homines, concursus, bella, triumphos, Ludit in exiguo plebecula parva theatro.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION