라틴어 문장 검색

eaeque, quas in dialecticis habemus, id fere agunt, ut mundum plane cogitationibus humanis, cogitationes autem verbis addicant et mancipent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:2)
modo haereat in ipso experimento.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 154:2)
Fere autem ita fit, ut homines leviter et tanquam per ludum experiantur, variando paululum experimenta jam cognita;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 154:8)
Quod si etiam scientiam quandam et dogmata ex experimentis moliantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:1)
et lucifera experimenta, non fructifera quaerenda.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:11)
et in infinitum experimentorum cumulus excrevit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 159:12)
Atque ex philosophiis istis Graecorum, et derivationibus earum per particulares scientias, jam per tot annorum spatia, vix unum experimentum adduci potest, quod ad hominum statum levandum et juvandum spectet, et philosophiae speculationibus ac dogmatibus vere acceptum referri possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:3)
nimirum, experimenta medicinae primo inventa fuisse, ac postea homines circa ea philosophatos esse et causas indagasse et assignasse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:5)
non ordine inverso evenisse, ut ex philosophia et causarum cognitione ipsa experimenta inventa aut deprompta essent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:6)
sed tanquam fortuito et obiter, aut per experimentorum quandam variationem (ut mechanici solent), non ex arte aut theoria aliqua;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 162:2)
nam ea, quam confinxerunt, experimenta magis perturbat, quam juvat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 162:3)
At alius quispiam dialecticam ad inveniendum advocet, quae nomine tenus tantum ad id quod agitur pertinet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 184:1)
Inventio enim dialecticae non est principiorum et axiomatum praecipuorum, ex quibus artes constant, sed eorum tantum quae illis consentanea videntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 184:2)
Dialectica enim magis curiosos et importunos, et sibi negotium facessentes, eamque interpellantes de probationibus et inventionibus principiorum, sive axiomatum primorum, ad fidem, et veluti sacramentum cuilibet arti praestandum, notissimo responso rejicit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 184:3)
si quaesita sit, experimentum nominatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 185:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION