라틴어 문장 검색

Ceciderunt dimicando cum barbaris imperatores Decii pater et filius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 16:1)
Reversis enim his quos necessitas evocarat, plebs omnis intra saeptorum ambitum etiam contrusa, immaniter fremens, animisque concita truculentis, experiri postrema discrimina, nec principibus gentis, qui aderant, renuentibus, cupiditate raecipiti festinabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 8:2)
Simili clade Caesarem accepimus Decium, dimicantem cum barbaris acriter, equi lapsu prostratum, quem ferventem retinere non valuit, abiectumque in paludem, nec emergere potuisse nec inveniri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 13:1)
Cum autem ad urbem Constantinus venisset, egressus ex urbe Maxentius campum supra Tiberim, in quo dimicaret, elegit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 4장 4:2)
unus tamen nostrorum, Hadumarus comes civitatis Genuae, inprudenter contra eos dimicans occisus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 806 174:2)
Sed Christiani adversus eos fortiter dimicando in omnibus extitere superiores.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 27:8)
dein etsi maxime magus forem, tamen ostendam neque causam ullam neque occasionem fuisse, ut me in aliquo maleficio experirentur.
(아풀레이우스, 변명 26:5)
quae tanta cura conquisita si honestum et gloriosum illis fuit scribere, cur turpe sit nobis experiri, praesertim cum ordinatius et cohibilius eadem Graece et Latine adnitar conscribere et in omnibus aut omissa adquirere aut defecta supplere?
(아풀레이우스, 변명 34:5)
cedo enim experiamur, an et mihi possint in iudicio litterae meae prodesse.
(아풀레이우스, 변명 35:5)
quod si magnum putarem caducum deicere, quid opus carmine fuit, cum incensus gagates lapis, ut apud physicos lego, pulchre et facile hunc morbum exploret, cuius odore etiam in uenaliciis uulgo sanitatem aut morbum uenalium experiantur?
(아풀레이우스, 변명 43:16)
multa fando, Maxime, audisti, etiam plura legendo didicisti, non pauca experiendo comperisti:
(아풀레이우스, 변명 79:3)
id ego cum alias, tum etiam nunc inpraesentiarum usu experior.
(아풀레이우스, 플로리다 18:11)
"denique sic ad illam Quin abis inquam Impurata bestia, teque ad tui similes musculos recondis, antequam nostri vim praesentariam experiaris?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:36)
Quales illic homunculi vibicibus lividis totam cutem depicti dorsumque plagosum scissili centunculo magis inumbrati quam obtecti, nonnulli exiguo tegili tantum modo pubem inlecti, cuncti tamen sic tunicati ut essent per pannulos manifesti, frontes litterati et capillum semirasi et pedes annulati, tum lurore deformes et fumosis tenebris vaporosae caliginis palpebras adesi atque adeo male luminati, et in modum pugilum, qui pulvisculo perspersi dimicant, farinulenta cinere sordide candidati.
(아풀레이우스, 변신, 9권 12:5)
"nec herciscundae familiae sed communi dividundo formula dimicabo, ut sine ulla controversia vel dissensione tribus nobis in uno conveniat lectulo."
(아풀레이우스, 변신, 9권 24:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION