라틴어 문장 검색

nisi forte in carminibus tantum et in canticis exigitur structura quaedam et inoffensa copulatio vocum, in agendo supervacua est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 354:1)
illud utique iam proprium ad efficiendum quod intendimus, plurimas quaestiones, quibus difficilior alia ratione explicatio est, ut de ratione dividendi, de sectione in infinitum, de celeritate augenda, linearibus illis probationibus solvi solere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 380:1)
unde soluta fere oratio et e singulis non membris sed frustis collata structura caret, cum illa rotunda et undique circumcisa insistere invicem nequeant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 210:3)
differenda igitur quaedam et praesumenda, atque ut structuris lapidum impolitorum loco, quo convenit, quodque ponendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 282:1)
alioqui, ubi nihil ex significatione mutatum est et structura sola variatur, figura potius verborum dici potest, sicut multi . longis autem hyperbatis et confusis quae vitia accidunt, suo loco diximus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 286:1)
non enim ad pedes verba dimensa sunt, ideoque ex loco transferuntur locum, ut iungantur, quo congruunt maxime, sicut structura saxorum rudium etiam ipsa enormitas invenit, cui applicari et quo possit insistere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 284:1)
omnis structura ac dimensio et copulatio vocum constat aut numeris (nuneros accipi volo) aut μέτροισ id est dimensione quadam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 302:1)
Tertia proprietates verborum exigit et structuram et argumentationes, ne pro vero falsa subrepant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 9:5)
Seneca Lucilio suo salutem Quare quibusdam temporibus provenerit corrupti generis oratio quaeris, et quomodo in quaedam vitia inclinatio ingeniorum facta sit, ut aliquando inflata explicatio vigeret, aliquando infracta et in morem cantici ducta ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 1141)
Erat explicatio Fusci Arelli splendida quidem sed operosa et implicata, cultus nimis adquisitus, conpositio uerborum mollior quam ut illam tam sanctis fortibusque praeceptis praeparans se animus pati posset;
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 1:3)
nam in narratione, cum fratrem traditum sibi describeret, placuit sibi in hac explicatione una et infelici:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 26:3)
sententiis, explicationibus audientis delinire contentus est.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 1:12)
Agedum illa, quae multo ingenii tui labore celebrata sunt, in manus sume utriuslibet auctoris carmina, quae tu ita resolvisti, ut quamvis structura illorum recesserit, permaneat tamen gratia - sic enim illa ex alia lingua in aliam transtulisti, ut, quod difficillimum erat, omnes virtutes in alienam te orationem secutae sint :
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 68:1)
phrasin non uulgarem nec sordidam sed lectam, genus dicendi non remissum aut languidum sed ardens et concitatum, non lentas nec uacuas explicationes sed plus sensuum quam uerborum habentes, diligentiam, maximum etiam mediocris ingenii subsidium.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 7:2)
uestri arbitrii erit, utrum explicationes eius ut luxuriosas uituperetis an ut uegetas laudetis.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION