라틴어 문장 검색

Nam et sollicitius cibo mundissimo fovebatur, et ad largiendum paelicibus, merebat aes collaticium grave, et incedebat passim ac late, os circumferens vultuosum, omnibusque formidatum, ea fiducia sublatior, quod ad lupanar, quo (sicut ipse voluit), liberius versabatur, cubiculariis officiis praepositus, assidue propalam ventitabat, elogia parentis publici praeferens, futura pluribus luctuosa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 7:1)
Recepto itaque tardius milite, quem maris morabatur, Sitifim properans, Romanum cum domesticis custodiendum, protectoribus committi mandavit, agensque in oppido sollicitudine diducebatur ancipiti, multa cum animo versans, qua via quibusve commentis, per exustas caloribus terras pruinis assuetum duceret militem, vel hostem caperet discursatorem et repentinum, insidiisque potius clandestinis, quam proeliorum stabilitate confisum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 7:1)
et remansisset ni cunctis versantibus varia, id reperire potuisset effugium, in necessitatis abrupto tutissimum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 8:2)
quae funera tunc explicari poterunt carptim, si ad ea quoque venerimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 8:2)
cum explicandae rerum memoriae ubique debeatur integritas fida.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 10:3)
Haec ut miles quondam et Graecus, a principatu Caesaris Nervae exorsus, ad usque Valentis interitum, pro virium explicavi mensura:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 9:1)
Cui cum Borna se penitus inparem conspiceret, omnia sua castellis inclusit et ipse cum delecta manu nunc a tergo nunc a latere insistens Liudewiti copias et noctu et interdiu, quacumque poterat, laceravit neque eum in sua provincia inpune versari permisit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 256:3)
Agnoscis, Maxime, rationem Platonis quantum potui pro tempore perspicue explicatam;
(아풀레이우스, 변명 49:1)
ea disputatio celebratissima est, uulgo legitur, in omnibus manibus uersatur, non tam facundia mea quam mentione Aesculapii religiosis Oeensibus commendata.
(아풀레이우스, 변명 53:14)
miror tamen, quod tu a uilla tantopere abhorreas, qui plerumque rure uersere.
(아풀레이우스, 변명 86:4)
* * * Sol qui candentem feruido curru atque equis flammam citatis feruido ardore explicas:
(아풀레이우스, 플로리다 10:1)
repperias tamen apud ipsum multos sales, argumenta lepide inflexa, adgnitus lucide explicatos, personas rebus competentes, sententias uitae congruentes, ioca non infra soccum, seria non usque ad coturnum.
(아풀레이우스, 플로리다 16:8)
"et ecce pone lanceae ferrum, qua bacillum inversi teli ad occipitium per ingluviem subit, puer in mollitiem decorus insurgit inque flexibus tortuosis enervam et exossam saltationem explicat cum omnium, qui aderamus, admiratione:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:16)
"Quam commode versaris in nostra patria?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 19:7)
"Quis tantus ingenii, quis facundiae, qui singulas species apparatus multiiugi verbis idoneis posset explicare?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:33)

SEARCH

MENU NAVIGATION