라틴어 문장 검색

Id tempus opportunum nancti Greuthungi, cum alibi militibus occupatis, navigia ultro citroque discurrere solita, transgressum eorum prohibentia, quiescere perspexissent, ratibus transiere male contextis, castraque a Fritigerno locavere longissime.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 3:1)
Sed imperator, postquam locus civi*tati constituendae fuerat exploratus, Egbertum comitem huic negotio exsequendo praeficiens Albim traicere et locum iussit occupare.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 194:3)
Ad quod explorandum ac diligenter investigandum missi sunt Adalungus abbas monasterii sancti Vedasti et Hunfridus comes Curiensis.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 290:3)
Quos ille cum audisset ac litteras, quae adlatae fuerant, legisset, rei novitate non inmerito permotus ad explorandam diligentius insolitae et numquam prius in Franciam venientis legationis causam Machelmum quendam de Baioaria cum ipsis legatis ad memoratum regem Bulgarorum direxit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 296:3)
At iam Pertz perspexit hos multo posterius a monacho Egmondano suppletos esse.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 3:3)
Etiam fontes, ex quibus conscripti sint, explorare conatus est, quos postea alii viri docti accuratius indicaverunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 3:4)
an turpe arbitraris formam suam spectaculo assiduo explorare?
(아풀레이우스, 변명 14:2)
permittite, si operaest, quaedam legi de magicis meis, ut sciat me Aemilianus plura quam putat quaerere et sedulo explorare.
(아풀레이우스, 변명 34:6)
quasi uero non paulo prius dixerim me de particulis omnium animalium, de situ earum deque numero deque causa conscribere ac libros ἀνατομῶν Aristoteli et explorare studio et augere.
(아풀레이우스, 변명 38:10)
quod si magnum putarem caducum deicere, quid opus carmine fuit, cum incensus gagates lapis, ut apud physicos lego, pulchre et facile hunc morbum exploret, cuius odore etiam in uenaliciis uulgo sanitatem aut morbum uenalium experiantur?
(아풀레이우스, 변명 43:16)
tune, ultime, parentis tuae animum in istis scrutaris, oculos obseruas, suspiritus numeras, adfectiones exploras, tabulas intercipis, amorem reuincis?
(아풀레이우스, 변명 83:4)
"pisces exploras:"
(아풀레이우스, 변명 101:13)
"quae si paulo accuratius exploraris, non modo compertu evidentia, verum etiam factu facilia senties."
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:13)
quas ubi probe protuli, iam et de patria nostra et eius primoribus ac denique de ipso praeside scrupulosissime exploratis, ubi me post itineris tam saevi vexationem sensit fabularum quoque serie fatigatum in verba media somnolentum desinere ac nequicquam, defectum iam, incerta verborum salebra balbutire, tandem patitur cubitum concederem.
(아풀레이우스, 변신, 1권 24:20)
"Quo sermone callido deceptus astu, et vera quae dicta sunt credens Alcimus, verens scilicet ne et ea, quae prius miserat quaeque postea missurus foret, non sociis suis sed in alienos Lares iam certus erroris abiceret, suspendit se fenestra sagaciter perspecturus omnia, praesertim domus attiguae, ut dixerat illa, fortunas arbitraturus."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION