라틴어 문장 검색

Romanis seditio aliqua cum fraude videri ab oppidanis mota.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 139:2)
consules agrum Campanum ingressi cum passim popularentur, eruptione oppidanorum et Magonis cum equitatu territi et trepidi ad signa milites palatos passim revocarunt, et vixdum instructa acie fusi supra mille et quingentos milites amiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 270:1)
non enim tantum subvehi oppidanis per pacata litora apertosque portus praesidio navium Punicarum poterat quantum frumenti classis ipsa turba navali mixta ex omni genere hominum absumebat, ut arcis praesidium etiam sine invecto, quia pauci erant, ex ante praeparato sustentari posset, Tarentinis classique ne invectum quidem sufficeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 287:1)
oppidanorum duo milia ab ea parte qua castra Romana erant opponit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 626:1)
magna multitudo et muros transcendebat, sed ii passim ad caedem oppidanorum versi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 653:1)
C. Laelium primo quoque tempore cum quibus venerat navibus redire in Hispaniam iussit.- Carthaginis expugnationem in hunc annum contuli multis auctoribus, haud nescius quosdam esse qui anno insequenti captam tradiderint,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 100:3)
sensere Salapitani fraudem, et ab ira non defectionis modo sed etiam equitum interfectorum rati occasionem supplicii peti, remisso retro nuntio - perfuga autem Romanus erat - ut sine arbitro milites quae vellent agerent, oppidanos per muros urbisque opportuna loca in stationibus disponunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 425:1)
crediderat campestris oppidi facilem expugnationem esse, et nobilitas coloniae induxerat eum, magnum se excidio eius urbis terrorem ceteris ratum iniecturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 589:1)
timor inde oppidanos incessit ne, si hostis urbem intrasset, sine discrimine Poenus an Hispanus esset obvii passim caederentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 38:1)
Carthaginienses omnes in custodiam dati sunt, oppidanorum quoque trecenti ferme qui clauserant portas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 43:1)
laeta et ipsis qui rem gessere urbis eius expugnatio fuit et imperatori ceteroque exercitui;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 46:1)
oppidani pulsi inde in mediam urbem ad alteram tendere arcem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 77:2)
tum victa oppidanorum vis, deiectisque propugnatoribus occupantur muri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 302:1)
transfugae Afri, qui tum inter auxilia Romana erant, et oppidanis in ea tuenda unde periculum videbatur versis et Romanis subeuntibus . . . qua adire poterant, conspexerunt editissimam urbis partem, quia rupe praealta tegebatur, neque opere ullo munitam et ab defensoribus vacuam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 304:1)
Ibi cum interdiu milites in navibus tenuisset, nocte in litus expositos ad partem eam muri qua capta Carthago ab Romanis fuerat, ducit, nec praesidio satis valido urbem teneri ratus et aliquos oppidanorum ad spem novandi res aliquid moturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 530:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION