라틴어 문장 검색

non in totum aeuum tamen uocem desuescebant, nec omnes pari tempore elingues magistrum sectabantur, sed grauioribus uiris breui spatio satis uidebatur taciturnitas modificata, loquaciores enimuero ferme in quinquennium uelut exilio uocis puniebantur.
(아풀레이우스, 플로리다 15:31)
quippe, si fides fabulis, Orpheus exilio desolatus, Arion nauigio praecipitatus, ille immanium bestiarum delenitor, hic misericordium beluarum oblectator, ambo miserrimi cantores, quia non sponte ad laudem, sed necessario ad salutem nitebantur eos ego impensius admirarer, si hominibus potius quam bestiis placuissent.
(아풀레이우스, 플로리다 17:19)
Ipse trepidus et exinde metuens mihi per diversas et avias solitudines aufugi et quasi conscius mihi caedis humanae relicta patria et Lare ultroneum exilium amplexus nune Aetoliam novo contracto matrimonio colo.
(아풀레이우스, 변신, 1권 17:13)
et novercae quidem perpetuum indicitur exilium, servus vero patibulo suffigitur et omnium consensu bono medico sinuntur aurei, opportuni somni pretium.
(아풀레이우스, 변신, 10권 12:5)
Sed angebar plane non exili metui reputans quemadmodum tantis tamque magnis cruribus possem delicatam matronam inscendere, vel tam lucida tamque tenera et lacte ac melle confecta membra duris ungulis complecti, labiasque modicas ambrosio rore purpurantes tam amplo ore tamque enormi et saxeis dentibus deformi saviari, novissime quo pacto, quamquam ex unguiculis perpruriscens, mulier tam vastum genitale susciperet:
(아풀레이우스, 변신, 10권 22:1)
vagantibus in hoc exilio
(ARCHIPOETA, I31)
Ceteri enim accolae eiusdem insulae ante aut occisi erant aut exules aufugerant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 2 5:6)
primus ab aetherio venit Saturnus Olympo arma Iovis fugiens et regnis exul ademptis et cetera, quibus eum atque huius modi deos vestros vult intellegi homines fuisse.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 3:4)
Nam quid exilii vel deportationis aut relegationis nomine promissa illa praesentia praegravatur, obsecro te?
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 12:1)
Puto quod presbyterium non est exilium.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 12:2)
Hoc ergo noster eligeret quam illud exilium?
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 12:3)
Si ob discordiam dissensionemque seditio atque discessio populi in duas partes fiet et ob causam irritatis animis utrimque arma capientur pugnabiturque, tum qui in eo tempore in eoque casu civilis discordiae non alterutrae parti sese adiunxerit, sed solitarius separatusque a communi malo civitatis secesserit, is , patria fortunisque omnibus careto, exul extorrisque esto.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XII 2:2)
Quod M. Cato, in libro qui inscriptus est Contra Tiberium Exulem, stitisses vadimonium per i litteram dicit, non stetisses ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIV 1:1)
IN libro vetere M. Catonis, qui inscribitur Contra Exulem, scriptum sic erat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIV 2:1)
Cum septem iudices cognovissent, duo censuerunt reum exilio multandum, duo alii pecunia, tres reliqui capite puniendum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION