라틴어 문장 검색

nam cuncta legum et magistratuum munia in se trahens princeps materiam praedandi patefecerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 5장2)
quin adriperet oblata et servaret exulem, cui inopi quanto longiorem vitam, tanto plus supplicii fore.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 20장5)
ita quinquagies sestertium ex opibus immensis exuli relictum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 22장4)
is Paelignus auxiliis provincialium contractis tamquam reciperaturus Armeniam, dum socios magis quam hostis praedatur, abscessu suorum et incursantibus barbaris praesidii egens ad Radamistum venit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 49장2)
neque tamen exuli longa posthac vita fuit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 52장5)
audiretur hinc Germanici filia, inde debilis rursus Burrus et exul Seneca, trunca scilicet manu et professoria lingua generis humani regimen expostulantes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 14장9)
Sed Plautum ea non movere, sive nullam opem providebat inermis atque exul, seu taedio ambiguae spei, an amore coniugis et liberorum, quibus placabiliorem fore principem rebatur nulla sollicitudine turbatum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 59장1)
non alia exul visentium oculos maiore misericordia adfecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 63장2)
C. Suetonio Luccio Telesino consulibus Antistius Sosianus, factitatis in Neronem carminibus probrosis exilio, ut dixi, multatus, postquam id honoris indicibus tamque promptum ad caedes principem accepit, inquies animo et occasionum haud segnis Pammenem, eiusdem loci exulem et Chaldaeorum arte famosum eoque multorum amicitiis innexum, similitudine fortunae sibi conciliat, ventitare ad eum nuntios et consultationes non frustra ratus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 14장1)
igitur praemissa classe, quae pluribus locis praedata magnum et incertum terrorem faceret, expedito exercitu, cui ex Britannis fortissimos et longa pace exploratos addiderat, ad montem Graupium pervenit, quem iam hostis insederat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 29장 2:1)
pars populi integra et magnis domibus adnexa, clientes libertique damnatorum et exulum in spem erecti:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 4장5)
mox attritis opibus, lubrico statu, suspecta etiam Claudii iracundia, in secretum Asiae sepositus tam prope ab exule fuit quam postea a principe.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 10장4)
ipse diu exul, quadriduo Caesar, properata adoptione ad hoc tantum maiori fratri praelatus est ut prior occideretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 48장3)
ut tot armatorum milia, velut grex venalium, exuli Antonio donum darentur?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 13장12)
exercitus praeter insitam praedandi cupidinem vetere odio ad excidium Cremonensium incubuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION