라틴어 문장 검색

quasi vinis Graecis Neptunus nobis suffudit mare, itaque alvom prodi speravit nobis salsis poculis;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 761)
hoc volo hic ante ostium extergere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 218)
nam hoc quidem pol e robigine, non est e ferro factum, ita quanto magis extergeo, rutilum atque tenuius fit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 219)
G. Verum extergetur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 225)
conclavibus autem, ubi ignis aut plura lumina sunt ponenda, purae fieri debent, ut eo facilius extergeantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장15)
Itaque tectoria, quae recte sunt facta, neque vetustatibus fiunt horrida neque, cum extergentur, remittunt colores, nisi si parum diligenter et in arido fuerint inducti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장27)
Rhodo enim doliis sarmenta conlocantes aceto suffuso supra sarmenta conlocant plumbeas massas, deinde ea operculis obturant, ne spiramento obturatum emittatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 12장2)
item plumbum, quod est lentissimum et gravissimum, si in vase conlocatum fuerit et in eo acetum suffusum, id autem opertum et oblitum erit, efficietur, uti plumbum dissolvatur et fiat cerussa.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장75)
Cumque, inquit, a 'ceno' et ' prandeo' et ' poto,' et 'cenatus sum' et 'pransus sum' et ' potus sum' dicamus, a 'destringor' tamen et 'extergeor' et 'lavor,' 'destrinxi' et 'extersi' et 'lavi' dicimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXV 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION