라틴어 문장 검색

sed propter ellebori contagium vulnera ex sagittis facta circumcidere latius dicuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XV 8:2)
Atque hoc genus idolorum facilius ejicitur, quia per constantem abnegationem et antiquationem theoriarum exterminari possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 122:5)
sed nova, licet in melius mutata, tantum non summoventur et exterminantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 214:5)
Itaque aquam aut liquorem libenter imbibunt, et aerem exterminant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 447:8)
Quoad fabulas vero, illae omnino sunt exterminandae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:8)
" Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas; et leunculos tuos comedet gladius, et exterminabo de terra praedam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum ".
(불가타 성경, 나훔서, 2장14)
et mulieres, quae circumciderant filios suos, interficiebant secundum iussum
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장60)
?et suspendebant infantes a cervicibus eorum ?et domos eorum et eos, qui circumciderant illos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장61)
et circumciderunt pueros incircumcisos, quotquot invenerunt in finibus Israel, in fortitudine.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장46)
et residua regna et insulas, quae aliquando restiterant illis, exterminaverunt et in potestatem redegerunt;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장11)
Et cessavit gladius ex Israel, et habitavit Ionathas in Machmas; et coepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminabat impios ex Israel.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장73)
Duae enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse; quas infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros praecipitaverunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장10)
sed nulla ferramentorum copia quae esset ad hunc usum idonea, gladiis caespites circumcidere, manibus sagulisque terram exhaurire nitebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 42장3)
Erat e regione oppidi collis sub ipsis radicibus montis, egregie munitus atque ex omni parte circumcisus; quem si tenerent nostri, et aquae magna parte et pabulatione libera prohibituri hostes videbantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 36장5)
Deinde ubi ad se redit, circumcidendum vinum est in totum annum, etiamsi casus idem non revertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION