라틴어 문장 검색

Centuriones, quorum nonnulli ex inferioribus ordinibus reliquarum legionum virtutis causa in superiores erant ordines huius legionis traducti, ne ante partam rei militaris laudem amitterent, fortissime pugnantes conciderunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 40장7)
Quidam ante portam oppidi Gallus per manus sebi ac picis traditas glebas in ignem e regione turris proiciebat: scorpione ab latere dextro traiectus exanimatusque concidit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 25장2)
Conantibus auxiliari suis "Frustra," inquit, "meae vitae subvenire conamini, quem iam sanguis viresque deficiunt. Proinde abite, dum est facultas, vosque ad legionem recipite." Ita pugnans post paulum concidit ac suis saluti fuit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 50장6)
hostes concidunt animis atque itineribus diversis fugam quaerunt. Nequiquam: nam quibus difficultatibus locorum Romanos claudere voluerant, eis ipsi tenebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 20장6)
In eodem morbo si simul totum corpus adficitur, neque ante in partibus aliquis venientis mali sensus est, sed homo inproviso concidit, cuiuscumque is aetatis est, vix sanescit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장102)
Ubi inhaesit, si concisa ante scalpello cutis est, sanguinem extrahit, si integra est, spiritum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 11장8)
quoque acrior est, eo plus extrahit, sed minus facile sustinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장30)
ponam vero ea, quae prompta et iis morbis, de quibus protinus (III, IV) dicturus sum, apta corpus erodunt, et sic eo quod mali est extrahunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장3)
Ubi concidit aliquis, si nulla nervorum distentio accessit, utique sanguis mitti non debet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장10)
cibum post diem tertium, simul transit hora, qua concidit, dare.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장14)
sanguinem ex naribus extrahere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장41)
Ac super quoque recte quaedam malagmata iniciuntur, maximeque ea, quae umori extrahendo sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 17장12)
Sed quaedam digerunt materiam, quaedam extrahunt, quae ἘΠΙΣΠΑΣΤΙΚΆ vocantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장5)
Si materia extrahenda est, ut in hydropico, in lateris dolore, in incipiente abscessu, in suppurationeque mediocri, aptum est id, quod habet resinae aridae, nitri, Hammoniaci, galbani, singulorum pondo;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장7)
praecordia quoque dura at inflata emollit, ossa extrahit, ad omnia denique valet, quae adiuvare calor potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장36)

SEARCH

MENU NAVIGATION