라틴어 문장 검색

Alii regi consilium dederunt ut vi eum ex asylo extraheret et morte mulctaret, utpote in causa necessitatis, quae ipso facto cum locis et rebus sacratis dispensat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 13:7)
Paulo post, cum Perkinus se quis esset melius cognovisset, stricte examinatus est, et capta eius confessione factum breve vel extractum earum rerum quas divulgari consentaneum foret, quod typis commissum et publicatum est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 14:11)
Verum rex (qui elati erat animi, neque odisse quenquam poterat quem despiceret) iusset ut nebulo ex asylo extraheretur et in cippis poneretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 19:7)
Sed pro certo ducas Arthurum illum regem Britannum ad fabulas usque celebrem, atque prosapiam principissae Catharinae a familia Lancastrensi extractam nullo modo oblivione praterita fuisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 10:4)
cum ad ulterius penetrandum homines nec desiderio nec spe excitentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:5)
quanto magis laborandum est in hoc altero, quod non tantum ex mentis penetralibus, sed etiam ex naturae visceribus extrahitur?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 20:3)
Quod si cui mortalium cordi et curae sit, non tantum inventis haerere atque iis uti, sed ad ulteriora penetrate;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 10:6)
ut vero ad interiora et remotiora naturae penetretur, necesse est ut tam notiones quam axiomata magis certa et munita via a rebus abstrahantur, atque omnino melior et certior intellectus adoperatio in usum veniat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 39:2)
id quod Democriti schola fecit, quae magis penetravit in naturam, quam reliquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 104:4)
reliquae autem ita fabricas intuentur attonitae, ut ad simplicitatem naturae non penetrent:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 116:5)
ut intellectus reddatur simul penetrans et capax;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 116:7)
At ista mere popularia sunt, et nullo modo in naturam penetrant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:10)
Alii siquidem simplicius subverentur, ne forte altior in naturam inquisitio ultra concessum sobrietatis terminum penetret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:2)
At in axiomatibus constituendis per hanc inductionem, examinatio et probatio etiam facienda est, utrum quod constituitur axioma aptatum sit tantum et ad mensuram factum eorum particularium ex quibus extrahitur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 254:1)
ut non opera ex operibus sive experimenta ex experimentis (ut empirici), sed ex operibus et experimentis causas et axiomata, atque ex causis et axiomatibus rursus nova opera et experimenta (ut legitimi Naturae Interpretes), extrahamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 284:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION