라틴어 문장 검색

Ea quoque medicamenta, quae oris exulcerati causa componuntur, aeque ulcera aurium sanant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 7:7)
Haec ulcera a gingiuis incipiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 3:3)
Solent etiam interdum iuxta dentes in gingiuis tubercula quaedam oriri dolentia:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 1:1)
et mollis linamenti paulum inuoluendum ex is aliqua compositione, quas antheras uocari dixi, demittendumque id inter dentem et gingiuam.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 2:2)
Alia quoque ulcera in gingiuis plerumque oriuntur, quibus eadem quae in reliquo ore succurrunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 3:4)
Fit etiam interdum, ut gingiuae ulcere, siue parulis fuit siue non fuit, diutius pus feratur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 4:1)
Si uero a dentibus gingiuae recedunt, eaedem antherae succurrunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 4:8)
Si in gingiuis est, mouenturque aliqui dentes, refigi eos oportet:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 3:4)
Gingiuarum uero ossa, quae hebetia sunt, in perpetuum ustione nudantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 4:4)
Duplex enim periculum est, ne uel ex ungue aliquid relinquatur, quod exulceratum uix ullam recipiat curationem;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 7:1)
aut etiam adurente medicamento idem exulcerare, postea deinde inponere id, quod purget, tum quod eo loco repleat et cicatricem inducat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 3:2)
supra deinde oras scalpello exulcerare, et postea suere, ac medicamentum, quo glutinetur, inponere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 4:2)
Vbi in primis dentes nonnumquam mouentur, modo propter radicum inbecillitatem, modo propter gingiuarum arescentium uitium.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 1:2)
- Oportet in utrolibet candens ferramentum gingiuis admoueri, ut attingat leuiter, non insidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 1:3)
Adustae gingiuae melle inlinendae et mulso eluendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION