라틴어 문장 검색

ad intellegendum saxei, ad iudicandum lignei, ad suscensendum flammei, ad ignoscendum ferrei, ad amicitias pardi, ad facetias ursi, ad fallendum vulpes, ad superbiendum tauri, ad consumendum minotauri.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 4:5)
ubi te inter spiritales regulas vel forenses medioximum quiddam contionantem, quippe utrarumque doctissimum disciplinarum, pariter erectis sensibus auribusque curvatis ambiebamus, hinc parum factitantem desiderio nostro, quia iudicio satisfeceras.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 5:3)
Nobis satis non est, si ipsi nihil tale facimus, nisi et talia factitantibus non conferamur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 2:12)
et quia quaedam publica sacra per ipsos reges factitata erant, necubi regum desiderium esset, regem sacrificolum creant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 14:2)
atque haec stultitiast me illi vitio vortere egomet quod factitavi in adulescentia, cum militabam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 420)
Ecquam tu potes reperire forma lepida mulierem, cui facetiarum cor pectusque sit plenum et doli?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1213)
Istuc crucior, a viro me tali abalienarier, nam tu quemvis potis es facere ut afluat facetiis;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 834)
Stichvs Fecisti, ere, facetias, quom hoc donavisti dono tuom servom Stichum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 25)
Si honorem inquietant divinitatis, si maiestatis vestigia obsoletant, de contemptu utique censentur tam eorum qui eiusmodi factitant quam eorum quibus factitant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION