라틴어 문장 검색

festivitate igitur et facetiis, inquam, C. Iulius L.F. et superioribus et aequalibus suis omnibus praestitit oratorque fuit minime ille quidem vehemens, sed nemo umquam urbanitate, nemo lepore, nemo suavitate conditior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 1:1)
Inferioris autem aetatis erat proximus L. Sisenna, doctus vir et studiis optimis deditus, bene Latine loquens, gnarus rei publicae, non sine facetiis sed neque laboris multi nec satis versatus in causis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:1)
praetereaque sine adrogantia gravis esse videbatur et sine segnitia verecundus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 2:6)
vestri haec verecundius, illi fortasse constantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 147:7)
Tum ille timide vel potius verecunde:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 8:11)
Sale vero et facetiis Caesar, Catuli patris frater, vicit omnes, ut in illo ipso forensi genere dicendi contentiones aliorum sermone vinceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 171:7)
Theatra, porticus, nova templa verecundius reprehendo propter Pompeium, sed doctissimi non probant, ut et hic ipse Panaetius, quem nultum in his libris secutus sum, non interpretatus, et Phalereus Demetrius, qui Periclem, principem Graeciae, vituperat, quod tantam pecuniam in praeclara illa propylaea coniecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 80:4)
accedat eodem oportet lepos quidam facetiaeque et eruditio libero digna celeritasque et brevitas et respondendi et lacessendi subtili venustate atque urbanitate coniuncta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 17:2)
libandus est etiam ex omni genere urbanitatis facetiarum quidam lepos, quo tamquam sale perspergatur omnis oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 159:2)
Verecundius hac de re iam dudum loquor, quod adest vir in dicendo summus, quem ego unum oratorem maxime admiror;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 171:3)
Ac mea quidem sententia - frequens enim te audivi atque adfui - multo maiorem partem sententiarum sale tuo et lepore et politissimis facetiis pellexisti, cum et illud nimium acumen inluderes et admirarere ingenium Scaevolae qui excogitasset nasci prius oportere quam emori;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 243:1)
Suavis autem est et vehementer saepe utilis iocus et facetiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 216:2)
'Ego vero,' inquit 'omni de re facilius puto esse ab homine non inurbano, quam de ipsis facetiis disputari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 217:1)
Etenim cum duo genera sint facetiarum, alterum aequabiliter in omni sermone fusum, alterum peracutum et breve, illa a veteribus superior cavillatio, haec altera dicacitas nominata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 218:2)
Verum tamen, ut dicis, Antoni, multum in causis persaepe lepore et facetiis profici vidi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 219:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION