라틴어 문장 검색

dux cum suis decenter ab imperatore dimittitur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 37:3)
Hac igitur Tankradi praesumptione imperator audita, moleste accepit, eo quod ejus colloquium vitaverit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 38:2)
Brevi dehinc intervallo adfuit Robertus Flandrensis cum immensis copiis, qui et ipse audita concordia ducis et Boemundi cum imperatore, foedus iniit, homo illius factus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 38:4)
Unde ipse quoque sicut et illi, [0421D] ingentia munera de manu imperatoris meruit accipere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 38:5)
Dehinc post aliquot dies ab imperatore benigne commendatus est, et flumine praedicti maris emenso, in regione et pratis Cappadociae sociis et Christianis principibus admistus, armis et copiis associatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 38:6)
Non multo dehinc tempore tam egregiis viris in unum collatis, placuit, ex communi consilio, quatenus jam congruum tempus expeditionis operti, sicut devoverant, deinceps viam continuarent versus civitatem Nicaeam, quam gentilis virtus Turcorum, imperatori injuste ereptam, [0422A] suo subjugavit dominio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 40:1)
Et ecce legatio Reymundi, comitis Sancti Aegidii adfuit, quomodo et ipse in civitatem Constantinopolim ingressus cum imperatore foedus percussisset, rogans et obtestans, quatenus eum et episcopum de Podio, Reymerum nomine, praestolari vellent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 40:3)
Hi vero se minime eum praestolari, aut longius his partibus immorari astruxerunt, sed paulatim se praecedere, ipsum vero comitem recto et non nimium maturato calle posse subsequi, rebus suis caute et diligenter cum imperatore ordinatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 40:4)
qui et ipsi cum imperatore foedus et amicitiam ineuntes, hominesque illius in fidei juramento facti, nimiis donis ab eo honestati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 42:2)
Nam cum imperatore Constantinopoli cum suis cuneis moram faciebat, multum ei foederatus prae donis magnificis, quibus de die in diem de domo regis augebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 48:7)
Sciebant enim eum in proximo jam ab imperatore laxatum, et multis honoribus et divitiis commendatum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 52:11)
Deinde mille capita Turcorum collecta, in curribus et saccis plaustrisque reposita, detulerunt usque ad portum qui Civitot dicitur, et sic navigio imperatori Constantinopolim missa sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 54:18)
- De munificentia imperatoris in principes, et de Turco falsi nominis Christiano.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 55:3)
Imperator, visis tot capitibus adversariorum suorum et militum Solymani, cujus injusta vi urbem Nicaeam in dolo amiserat, plurimum in hoc fidelium triumpho exhilarescit, ac disponit ut pro labore bellico magnam recipiant remunerationem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 56:1)
Hac frequentia escarum fruentes et gaudentes, conspirant et affirmant se non recessuros, quousque urbs superata et capta imperatoris potestati restituatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 56:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION