라틴어 문장 검색

asseribus falcatis detergebat pinnas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 54:1)
puerum trunci corporis in agro Romano natum et quadrupedem anguem visum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 99:2)
nam consequens fuerat ut diceret 'dextras armant gladii falcati'. falcatus autem ensis est harpe, qua usus est Perseus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7323)
Quod Q. Ennius in septimo Annali quadrupes eques ac non quadrupes equus, ut legunt multi, scriptum reliquit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 1:1)
Ecquid putatis, si magistrum praelectoremque habuisset alicuius aeris, 'quadrupes equus' dicturum fuisse ac non 'quadrupes eques,' quod ab Ennio ita scriptum relictumque esse nemo unus litterarum veterum diligens dubitavit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 7:1)
nulla quadrupes 'hic' et 'haec quadrupes' dicimus, ut ipse alibi "saucius at quadrupes nota intra tecta refugit".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 251)
Cumque aliquot eorum qui aderant quadrupes equus apud suum quisque legisse se dicerent et mirarentur quidnam esset quadrupes eques, Vellem vos, inquit, optimi iuvenes, tam accurate Q. Ennium legisse quam P. Vergilius legerat, qui eius versum secutus in Georgicis suis 'equitem' pro 'equo' posuit his in versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION