라틴어 문장 검색

Tiberius quo integrum iudicium ostentaret, exceptum comiter iuvenem sueta erga filios familiarum nobilis liberalitate auget.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 8장2)
et lege lata saevitiam creditorum coercuit, ne in mortem parentum pecunias filiis familiarum faenori darent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 13장2)
neue filiorum familiarum faeneratoribus exigendi crediti ius umquam esset, hoc est ne post patrum quidem mortem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 11장 1:3)
'vittae' autem 'caeruleae' in acerbo funere praecipue filiorum familias adhiberi solebant, sicut hic;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 643)
nam Polydori funus, utpote adhuc pueri, acerbum est, et quia eius aetatis erat, ut filius familias adhuc esse potuisset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 644)
si filius familias extra urbem decessit, liberti amicique obviam procedunt, et sub noctem in urbem infertur cereis facibusque praelucentibus, ad cuius exsequias nemo rogabatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 14312)
Cethegus Ciceronis ianuam obsideret eumque vi aggrederetur, alius autem alium, sed filii familiarum, quorum ex nobilitate maxuma pars erat, parentis interficerent;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 43장5)
quamuis filius familiae sim, licet mihi et stipem porrigere mendico et humum cadaueri.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 14:16)
Ineptum et frivolum hoc Hecaton ponit exemplum Arcesilai, quem ait a filio familiae adlatam pecuniam non accepisse, ne ille patrem sordidum offenderet.
(세네카, 행복론, Liber II 95:1)
Filius familiae nulli possum seruire nisi patri.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, mater caeca filium retinens.14)
adulescens, solus tenuis peregrinus, filius familias et e patria patre non solum non volente verum et ignorante discedens, puellam non inferiorem natalibus, facultatibus superiorem, medio episcopo, quia lector, solacio comitis, quia cliens, socru non inspiciente substantiam, sponsa non despiciente personam, uxorem petit, impetrat, ducite conscribuntur tabulae nuptiales;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 7:3)
hic vobis ecclesiam iuvenis miles, tenuis solus, adhuc filius familias et iam pater extruxit, nec illum a proposita 1 devotione suspendit vel tenacitas senum vel intuitus parvulorum, et tamen fuit morum factura quae taceret;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 21:6)
tu filia familiae locupletibus filiis ultro contulisti;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 102:3)
Ubi cum de matre familias Tarquiniensi duo filios procreavisset, omnibus eos artibus ad Graecorum disciplinam erudiit facile in civitatem receptus esset, propter humanitatem atque doctrinam Anco regi familiaris est factus usque eo, ut consiliorum omnium particeps et socius paene regni putaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 53:6)
an quicquam pro istis factis dignum te dici potest, Quae me et te et familiam dedecoras, filio luctum paras?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 2, scene 126)

SEARCH

MENU NAVIGATION