라틴어 문장 검색

is verissime praecepit primum esse in hac parte officium oratoris, ut totam causam familiariter norit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 38:3)
nam si est signum adulterae lavari cum viris, erit et convivere cum adolescentibus, deinde etiam familiariter alicuius amicitia uti;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 91:2)
Redarguimus interim aperte, ut Cicero Vibium Curium multum de annis aetatis suae , tum ergo, cum una declamabamus, non eras natus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 182:2)
fieri enim certe non poterat ut, cum declamaret, natus non esset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 199:6)
At quidam litigatoribus suis modo ambitiosum declamandi sudorem praestitisse contenti cum turba laudantium destituunt subsellia pugnamque illam decretoriam imperitis ac saepe pullatae turbae relinquunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 227:1)
Quare cum in omni parte huiusce officii plurimum facit, totas non diligenter modo sed etiam familiariter nosse causas, tum in altercatione maxime necessarium est, omnium personarum, instrumentorum, temporum, locorum habere notitiam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 229:3)
emendavit hoc etiam urbane in Hirtio Cicero, cui sapasim cum declamans filium a matre decem in utero latum esse dixisset, quid?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 117:1)
nam et in his educatur orator, et in eo, quomodo declamatur, positum est etiam, quomodo agatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 127:2)
citius autem idoneus erit iuvenis, quem praeceptor coegerit in declamando quam simillimum esse veritati et per totas ire materias, quarum nunc facillima et maxime favorabilia decerpunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 222:1)
in epistolis aliquando familiariter apud amicos, nonnunquam in dialogis aliena tamen persona verum de eloquentia sua dicit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 22:1)
quod praecipue declamantibus (neque enim me paenitet ad hoc quoque opus meum et curam susceptorum semel adolescentium respicere) custodiendum est, quo plures in schola finguntur adfectus, quos non ut advocati, sed ut passi subimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 56:1)
nam crudum quidem aut saturum aut aut modo vomitu, quae cavenda quidam monent, declamare neminem, qui sit mentis compos, puto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 174:3)
Ibi cum Boccho Numida quidam Aspar nomine multum et familiariter agebat, praemissus ab Iugurtha, postquam Sullam accitum audierat, orator et subdole speculatum Bocchi consilia;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 108장1)
Idem accidat necesse est iis, qui nullius se ingenio familiariter applicant, sed omnia cursim et properantes transmittunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 2:5)
Aliud propositum est declamantibus et adsensionem coronae captantibus, aliud his, qui iuvenum et otiosorum aures disputatione varia aut volubili detinent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION