라틴어 문장 검색

Sed veniente nece postquam sum raptus amicis Atque meis famulis, orba parente domus Me contexit humo deploravitque iacentem Inque meos cineres ultima dona dedit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 226:6)
Quoties occursare facit oculos meretricios, quibus castum justi tentet affectum, ut improviso amoris spiculo feriat imparatum!
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 3:4)
Nocte fervet, die anhelat, de sommo excitat, a negotio abducit, a ratione revocat, aufert consilium, amantes inquietat, lapsos inclinat, castis insidiatur, potiendo inflammat, usuque accenditur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 7:4)
Constitue mihi quando pro te orem, et pro famulis tuis, et pro populo tuo, ut exterminet Dominus ranas (Exod.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 2:2)
Quam gaudeo cum aliquos mites ac sapientes diu vivere video, cum virgines castas, viduas graves aspicio longaevas, velut quamdam incanam Ecclesiae curiam quae praetendat ipso quodam vultu et specie gravitatis quod revereantur, quod imitentur, quo ad omnem morum gratiam colorentur!
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:9)
Id enim etiam Tusculanus Cato prudenter definiens, cui Censorii cognomentum, castior vitae indidit cultus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 2:1)
Somno contentus exiguo, cum id posceret tempus et ratio, perque spatia vitae longissima impendio castus, ut nec malivolo citerioris vitae ministro saltem suspicione tenus posset redargui, quod crimen etiam si non invenit, malignitas fingit, in summarum licentia potestatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 6:1)
cutes vivis hominibus detrahunt, particulatim vel solidas, nec ministranti apud eos famulo mensaeque adstanti, hiscere vel loqui licet vel spuere:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 80:2)
tandemque electis aliquot involutus, receptis anulis quos (ne violentur humoribus) famulo tradidit, digitis ut metatis abit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 19:2)
Omni pudicitiae cultu domi castus et foris, nullo contagio conscientiae violatus obscenae, nihil incestum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 2:1)
Interim, ut dei famulus ei praedixerat, mox in Italiam ingressus est, regnum accepit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 10장 3:1)
nam castum esse decet pium poetam ipsum, uersiculos nihil necesse est?
(아풀레이우스, 변명 10:17)
"verum enimvero Fotis famula petatur enixe."
(아풀레이우스, 변신, 2권 6:12)
"Ad haec ego insperato lucro diffusus in gaudium et in aureos refulgentes, quos identidem manu mea ventilabam attonitus, Immo inquam Domina, de famulis tuis unum putato, et quotiens operam nostram desiderabis, fideliter impera."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:46)
Post haec monitu famuli mei, qui noctis admonebat, iam et ipse crapula distentus, protinus exsurgo et appellata prospere Byrrhaena titubante vestigio domuitionem capesso.
(아풀레이우스, 변신, 2권 23:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION