라틴어 문장 검색

calida cataplasmata admouere, eaque imponere a mammis usque ad inguina et spinam ac saepe mutare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 3:4)
imponere cataplasmata super uentrem, quae reprimunt, quod in superioribus uentris morbis non expedit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 2:3)
Adiuuatque ruta contrita cum melle, uel ex cyprino ceratum, uel quodlibet calidum et umidum cataplasma naturalibus pube tenus impositum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 2:3)
Neque alienum est fouere inferiores partes aqua decocta ex uerbenis comprimentibus, ex isdem aliqua cataplasmata imo uentri inguinibusque circumdare, praecipueque ex aceto rutam;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 28장 2:3)
- Fouendum primum aqua calida est, deinde utendum calidis cataplasmati[bu]s. Maxime prodesse uidetur aut cum hordeacea farina aut cum ficu ex aqua decocta mixtus capparis cortex concisus, uel lolii farina ex uino diluto cocta et mixta cum acida faece;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 2:1)
- In isdem autem cataplasmatis cucurbitulisque praesidium est, sicut etiam cum in umeris aliisue commissuris dolor aliquis exortus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 30장 1:3)
ac deinde noctu cataplasmata calfacientia imponere, maximeque ibisci radicem ex uino coctam.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 4:4)
Inponendum uero est cataplasma, quod refrigeret, neque tamen in hoc ipso diu permanendum, sed ad ea transeundum, quae sic reprimunt, ut emolliant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 5:2)
Ante mortem autem plerique fascias, quibus caput deligatum est, lacerant ac nudum uulnus frigori obiciunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 18:8)
uel cataplasma, si mollis is locus est, quod leniter reprimat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 41:2)
Fascia uero ad uulnus deligandum lintea aptissima est eaque lata esse debet, ut semel iniecta non uulnus tantum sed paululum utrimque etiam oras eius conprehendat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 42:1)
Hieme saepius fascia circumire debet, aestate quotiens necesse est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 43:4)
Minusque etiam quam primo fasciae adstringendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 51:5)
circaque, qua tumor ex inflammatione est, imponenda quae reprimant cataplasmata.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 15:3)
Sed si locus mollis est, auertendus is materiae aditus est per cataplasmata, quae simul et reprimunt et refrigerant;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 30:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION