라틴어 문장 검색

Orpheus autem quoniam post mortem Eurydices omnes feminas fastidiit, translato in pueros amore, discerptus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5195)
ecce autem alii minuti et angusti aut omnia semper desperantes aut malivoli, invidi, difficiles, lucifugi, maledici, monstruosi, alii autem etiam amatoriis levitatibus dediti, alii petulantes, alii audaces, protervi, idem intemperantes et ignavi, numquam in sententia permanentes, quas ob causas in eorum vita nulla est intercapedo molestiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 79:1)
nam ex his tribus laudibus, quas ante dixi, et temeritatem reformidat et non audet cuiquam aut dicto protervo aut facto nocere vereturque quicquam aut facere aut eloqui, quod parum virile videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 60:3)
quam ob rem etiam sessiones quaedam et flexi fractique motus, quales protervorum hominum aut mollium esse solent, contra naturam sunt, ut, etiamsi animi vitio id eveniat, tamen in corpore immutari hominis natura videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 47:6)
quis est, qui non oderit libidinosam, protervam adolescentiam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 84:4)
nihil est enim tam molle, tam tenerum, tam aut fragile aut flexibile quam voluntas erga nos sensusque civium, qui non modo improbitati irascuntur candidatorum sed etiam in recte factis saepe fastidiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장 1:2)
nec vero miseratione solum mens iudicum permovenda est - qua nos ita dolenter uti solemus ut puerum infantem in manibus perorantes tenuerimus, ut alia in causa excitato reo nobili, sublato etiam filio parvo, plangore et lamentatione complerimus forum - , sed est faciendum etiam ut irascatur iudex mitigetur, invideat faveat, contemnat admiretur, oderit diligat, cupiat fastidiat, speret metuat, laetetur doleat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 38장 1:1)
Et ne me putes studia fastiditum, II bybliothecas habeo, unam Graecam, alteram Latinam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 48:8)
Mox digitis gubernantibus vocem Si non fastidis inquit femi nam ornatam et hoc primum anno virum expertam, concilio tibi, o iuvenis, sororem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:2)
Immo inquam ego per formam tuam te rogo, ne fastidias hominem peregrinum inter cultores admittere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:6)
frusta iactat familia Et, quod fastidit quisque, pulmentarium.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Lupus ad canem.24)
si non fastidis, veni;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Cicada et noctua.8)
Tu qui, nasute, scripta destringis mea Et hoc iocorum legere fastidis genus, Parva libellum sustine patientia, Severitatem frontis dum placo tuae Et in cothurnis prodit Aesopus novis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.1)
Multa miser timeo, quia feci multa proterve, Exemplique metu torqueor, ecce, mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 430)
Sol licet admoto tellurem sidere findat, Et micet Icarii stella proterva canis, Arva pererrantur Paeligna liquentibus undis, Et viret in tenero fertilis herba solo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 162)

SEARCH

MENU NAVIGATION