라틴어 문장 검색

Ponendi uero aegro uarii cibi, sicut Asclepiades praecepit, tum demum sunt, ubi fastidio urgetur neque satis uires sufficiunt, ut paulum ex singulis degustando famem uitet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 11:5)
Cum uero in summo incremento morbus est, utique non ante quartum diem, magna siti antecedente, frigida aqua copiose praestanda est, ut bibat etiam ultra satietatem.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 6:1)
Quidam ne uomitum quidem exigunt, sed ipsa aqua frigida tantum ad satietatem data pro medicamento utuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 6:3)
fereque post longam sitim et uigiliam, post multam satietatem, post infractum calorem plenus somnus uenit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 6:5)
adhibendi lenes et glutinosi cibi, sed citra satietatem:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 5:3)
hunc casum eius subsequitur tussis bilem uel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris grauitas, spiritus difficultas, magnae febres, continua uigilia, cibi fastidium, tabes.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 1:5)
leuant enim dolorem haec et mitiora ulcera efficiunt, maximeque utilia sunt, si cibi quoque secutum fastidium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 3:1)
Quod si iam fastidium est eorum, quae pituitam crassiorem reddunt (sicut in hoc genere materiae maxime promptum est), confugiendum est ad ea, quae, quia uentrem, corpus quoque adstringunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 40:6)
Mala sunt uigilia, spiritus grauitas, sitis, cibi fastidium, febris, pus nigrum aut faeculentum et foedi odoris.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 1:5)
At clamore et satietate, et si sub aliquo pondere is homo nisus est, crescit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 5:1)
Proximisque diebus ei prope a fame uictus sit, ne forte eam partem satietas excitet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 3:6)
si uehementes dolores, si post diem quintum magnae febres urguent et fastidium cibi permanet, si cubare in uentrem iucundius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 30:2)
Si uero sub prima curatione febris intenditur breuesque somni et idem per somnia tumultuosi sunt, ulcus madet neque alitur, et in ceruicibus glandulae oriuntur, magni dolores sunt, cibique super haec fastidium increscit, tum demum ad manum scalprumque ueniendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 12:3)
fames, an satietas;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 18:2)
Aegrorum enim, qui sine medicis erant, alios propter aviditatem primis diebus protinus cibum assumsisse, alios propter fastidium abstinuisse;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 33:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION