라틴어 문장 검색

quaeque ferunt illi pictos signantia fastos, tu quoque cum Druso praemia fratre feres.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권6)
fastus erit, per quem lege licebit agi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권23)
omen ab eventu est, illis nam Roma diebus damna sub averso tristia Marte tulit, haec mihi dicta semel, totis haerentia fastis, ne seriem rerum scindere cogar, erunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권31)
quod tamen ex ipsis licuit mihi discere fastis, sacravere patres hac duo templa die.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권166)
hanc cupit, hanc optat, sola suspirat in illa, signaque dat nutu, sollicitatque notis, fastus inest pulchris, sequiturque superbia formam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권237)
Ter quater evolvi signantes tempora fastos, nec Sementiva est ulla reperta dies:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권362)
arma ferae genti remque decusque dabant, quod si forte vacas, peregrinos inspice fastos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권48)
Si qua tamen pars te de fastis tangere debet, Caesar, in Aprili, quo tenearis, habes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권26)
"inspice, quos habeat nemoralis Aricia fastos et populus Laurens Lanuviumque meum;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권36)
Haec est , in fastis cui dat gravis Allia nomen , Quaeque dies Ibin , publica damna , tulit .
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 10:9)
Sic ubi tolluntur festis aulaea theatris, surgere signa solent primumque ostendere vultus, cetera paulatim, placidoque educta tenore tota patent imoque pedes in margine ponunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 13:2)
- Quorum memor, o mea, lentos pone, precor, fastus et amanti iungere, nymphe.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 86:6)
quamlibet inlustres meritis et sanguine clari praemia virtutum titulis et honoribus aucti ardua rettulerint fastorumque arce potiti annales proprio signarint nomine chartas, atque inter veteres cera numerentur et aere, attamen in paucis, iam deficiente caterva, nec persona sita est patriae nec curia constat;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권179)
rursus se geminis reddit ductoribus omnis publica res et consulibus dat condere fastos.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2152)
quae corporali ergastulo mentem resolvit liberam et reddit auctori Deo, mentem piatam sanguine, mortis lavacris elutam, quae semet ac vitam suam Christo inmolandam praebuit - ergo ut recline mollibus reiecit aulaeis caput, victor relictis artubus caelum capessit spiritus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.108)

SEARCH

MENU NAVIGATION