라틴어 문장 검색

At rex sollicitus monstris oracula Fauni, fatidici;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 6:1)
dehinc progressus monstrat et aram et Carmentalem Romani nomine portam quam memorant, nymphae priscum Carmentis honorem, vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros Aeneadas magnos et nobile Pallanteum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 15:2)
Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris, fatidicae Mantus et Tusci filius amnis, qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen, Mantua, dives avis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 10:1)
quercus hanc sortem mihi fatidica quondam dederat et Parnassio Cirrhaea quatiens templa mugitu specus:
(세네카, Hercules Oetaeus 22:10)
et ipse nostris vocibus testis veni, fatidica vatis ora Cirrhaeae movens:
(세네카, 오이디푸스 3:38)
tu lucis inopem, gnata, genitorem regens manifesta sacri signa fatidici refer.
(세네카, 오이디푸스 4:16)
Fatidice te, te praesidem et veri deum compello:
(세네카, 오이디푸스 13:51)
ac, dum verba fatidici et preces :
(세네카, Troades 1131:1)
iam vero de hymno tuo si percontere quid sentiam, commaticus est copiosus, dulcis elatus, et quoslibet lyricos dithyrambos amoenitate poetica et historica veritate supereminet, idque tuum in illo peculiare, quod servatis metrorum pedibus pedum syllabis syllabarumque naturis intra spatii sui terminum verba ditia versus pauper includit nec artati carminis brevitas longitudinem phalerati sermonis eliminat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 8:1)
E quibus primum mihi psallat hymnus qui Tolosatem tenuit cathedram, de gradu summo Capitoliorum praecipitatum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:20)
sive vaporiferas blandissima litora, Baias, enthea fatidicae seu visere tecta Sibyllae dulce sit Iliacoque iugum memorabile remo, seu tibi Bacchei vineta madentia Gauri Teleboumque domos, trepidis ubi dulcia nautis lumina noctivagae tollit Pharus aemula lunae, caraque non molli iuga Surrentina Lyaeo, quae meus ante alios habitator Pollius auget, Aenarumque lacus medicos Stabiasque renatas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 37)
Iamque et fatidici mens expugnata fatiscit auguris;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권76)
talia fatidico peragunt sollemnia regi, ceu flammas ac dona rogo tristesque rependant exsequias mollique animam tellure reponant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권106)
tunc in speciem serpentis inanem ancipiti gyro volvi frangique ruborem demonstrat dubio, patriasque inluminat umbras, ille coronatos iamdudum amplectitur ignes, fatidicum sorbens vultu flagrante vaporem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권265)
Stabat fatidici prope saeva altaria vatis maestus, adhuc patriae et tantum communia lugens fata, Creon:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권274)

SEARCH

MENU NAVIGATION