라틴어 문장 검색

atque illam contra videt ire Menoetes, cui vacat, et carae gemitus compescit alumnae, cum tamen erectas extremus virginis aures accessit sonus, utque atra sub veste comisque squalentem et crasso foedatam sanguine vultus astrorum radiis et utraque a lampade vidit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권169)
Nonne et vos cotidie experimentis inluminantibus tenebras antiquitatis totam illam veterem et squalentem silvam legum novis principalium rescriptorum et edictorum securibus truncatis et caeditis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 7:1)
deinde, postquam signa ferri ac testudine succedi ad portam obsessasque fauces agmine hostium viderunt, priusquam experirentur certamen metu in deditionem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 457:1)
Dordalvs Transcidi loris omnis adveniens domi, ita mihi supellex squalet atque aedes meae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 81)
Quamquam hic squalet, quam hic horret, scitus bellust mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 184)
Per tunicam squalentem auro Non enim convenit dicere auto squalentem, quoniam nitori splendorique auri contraria sit squaloris inluvies.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 6:2)
Per tunicam squalentem auro latus haurit apertum, tamquam si non convenerit dicere auro squalentem, quoniam nitoribus splendoribusque auri squaloris inluvies sit contraria.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION